Latinitas nondum censa

Tobolium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Тобольск
Vexillum Tobolii Insigne Tobolii
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Tobolsca,[1][2] Tobolscum[3]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1587
Res geographicae
Area
 - tota


222 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
98 162
442,17 incolae/km²
Coordinata 58° 11′ 43″ Sept., 68° 15′ 29″ Ort.
Altitudo 90 m
Situs interretialis: http://tobolsk.admtyumen.ru/

Tobolium,[1][4][5] vulgo Tobolsk[1][6] (Russice Тобольск), urbs est in Russia, in Siberia Occidentali prope influxum fluvii Tobolis ad flumen Irtin sita, sedes administrativa districtus Toboliensis regionis Tumenensis Foederationis Russicae. Circa centum milia incolarum habent (anno 2010). Urbs est sedes industriae (ut plurimum chemicae). Portum et stationem ferriviariam habet.

Tobolii sunt academia sociale-paedagogica, institutum industriale, seminarium spirituale Ecclesiae Orthodoxae Russicae (cuius eparchiae sedes haec urbs est) nonnullaque alia instituta educationis, theatrum (anno 1705 conditum) atque museum historiae et architecturae.

Cremlinum Tobolii (photographema a Demetrio Medvedev factum)

Visendorum urbis illius notabilissimum est Siberiae primum cremlinum (castrum) lapideum, exeunti saeculo XVII et ineunti saeculo XVIII constructum.

Tabula geographica Tobolii circa annum 1700 e Libro delineationis Siberiae a Simeone Remezov

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1587, Cosaci Russici prope ostium Tobolis fluvii condiderunt coloniam, quae facta est urbs, ex nomine fluvii Tobolium vocatur. Haec urbs a fine saeculi XVI fuit sedes principalis militaris, administrativa et ecclesiastica in Siberia ("Siberiae caput"[1]). Anno 1708 Tobolium factum est caput gubernii Siberici, anno 1764 in regnum Sibericum Imperii Russici transformati, quod ad annum 1782 exsistebat. Postea Tobolium sedes administrativa provinciae, et ab 1796 ad 1919 metropolis gubernii Toboliensis erat. Praeterea, urbs locus exsilii fuit. Saeculo XIX Tobolium valorem suam oeconomicam priscam perdidit, translocationis viarum negotiariarum causa. Saeculo XX autem sedes industriae naphtochemicae factum est.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tobolium spectant.