Villa Augusti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Villa Augusti
Res apud Vicidata repertae:
Villa Augusti: insigne
Civitas: Russia
Locus: 59°43′0″N 30°25′0″E
Numerus incolarum: 109 885
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Пушкин

Gestio

Procuratio superior: Petropolis

Geographia

Superficies: 2 013 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Nova Colonia, Servesta, Versaliae, Rhithymna, Mantua, Alburgum, Alburgum
Villa Augusti urbs, anno 1904

Villa Augusti[1] (Russice Пушкин, Puškin) est urbs regionis Leninopolitanae Russiae vel Petropolis suburbium. Incolas 111 205 anno 2019 habuit. In Villa Augusti palatia imperatoris cum hortis splendida sita est, quorum maximum est Palatium Catharinianum. ad quod aedificium Lycaei, ubi Alexander Puškin discebat, adiacet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Petrus I hunc locum primo Alexandro Menšikov donavit et anno 1710 Marthae Skawronskae, quam anno 1712 nupsit. Anno 1716 palatium hic aedificari coepit et prope ad palatium sloboda, quae urbis initium fuit. Elisabetha imperatrix slobodam crescentem minuere temptabat et aliam urbem haud longe nomine Sophiam condidi anno 1780 iussit, quod et factum est. Anno 1808 Villa Augusti cum Sophia unita est et in numerum urbium inclusa.

De nomine[recensere | fontem recensere]

A saeculo XVI hoc loco hamellum Finnicum stabat nomine Saari moisi, scilicet Latine Villa alta, villa in loco alto. Russi eam villam Saricam (Сарское село) nominabant, sed etymologia vulgaris in Villam Tsaricam (Царское село)[2] vel Villam Augusti nomen transformavit. Post res novas Octobres, ne tzar memoretur, urbs nomen Villam puerorum (Детское село) cepit, et anno 1937 nomen Alexandri Puškin, qui hic studuerat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 533.
  2. Unde interdum et Latine Tsarskoe/Tzarskoe/Zarskoe Selo, e.g.: I.A. Weinmann, Enumeratio stirpium in agro petropolitano sponte crescentium...

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 59°43′0″N 30°25′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Villam Augusti spectant.