Neva
Jump to navigation
Jump to search
Flumen Neva prope arcem Petri et Pauli in urbe Petropoli
Neva[1] seu Nieva[2] (Russice Нева) est flumen in Russia, in regione Leninopolitana et Petropoli. E lacu Ladoga fluit, 74 chiliometra patet et in Sinum Finnicum Maris Baltici effunditur per deltam magnam, ubi, in multa deverticula divisa, permultas insulas facit. Insularum maxima est insula Basilii inter Nevam Maiorem et Nevam Minorem; aliae insula Lapidea, insula Apothecaria, insula Petri[3], insula Leporina ceteraeque multae sunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Novi commentarii Academiae scientiarum imperialis petropolitanae (1772), tomus XVI., p. 701
- ↑ I. Hofmannus, Lexicon universale (1698), tomus III., p. 322
- ↑ Flora Petropolitana, Petropoli 1799, p. 13 (Textus apud Google Books)
Nexus interni[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 59°57′24″N 31°2′44″E, 59°56′41″N 30°18′34″E • 1114249 OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nevam spectant. |