Latinitas nondum censa

Polotia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Полацк, Полоцк
Vexillum Polotiae Insigne Polotiae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Peltiscum,[1] Polotium,[2] Polocium,[3] Polocia[4]

Res politicae
Natio Ruthenia Alba
Mentio prima 862
Res geographicae
Area
 - tota


40,77 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
85 126
2084 incolae/km²
Coordinata 55° 29′ 09″ Sept., 28° 46′ 35″ Ort.
Situs interretialis: http://polotsk.vitebsk-region.gov.by/

Polotia[1][5] (Albaruthenice Полацк, tr. Polack; Russice Полоцк, tr. Polock) est urbs in Ruthenia Alba, in regione Vitebscensi, prope influxum Polotae fluvii in Duinam sita. Circa 85 milia incolarum habet.

Polotiae sunt aliquot officinae et statio ferriviarum. Urbs quidam monumenta historiae et architecturae habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Templum Sanctae Sophiae in Polotia

Polotia, urbs antiquissima Rutheniae Albae, anno 862 primo in chronicis commemorata est. A medio saeculi decimi erat metropolis ducatus Ruthenici. Circa annum 1265 facta est pars Magni Ducatus Lituaniae. Annis 15631579 et 16541667 erat in regno Russico.

Anno 1772 Polotia inclusa est in Imperio Russico, ubi ad annum 1777 in gubernio Pscoviensi, ad annum 1796 in gubernio Polotiensi (ut eius metropolis), ad annum 1802 in gubernio Albaruthenico, et dein in gubernio Vitebscensi erat.

Anno 1812, tempore Belli Patrii, duae pugnae inter copiis Francicis et Russicis prope Polotiam acciderunt.

Anno 1924 urbs facta est pars Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Albaruthenicae.

Tempore Belli Magni Patrii, die 16 Iulii anni 1941 Polotia a copiis Germanicis occupata fuit, et die 4 Iulii anni 1944 liberata est a copiis Sovieticis.

Ab anno 1991 Polotia est in Ruthenia Alba sui iuris.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Polotiam spectant (1, 2).