Latinitas nondum censa

Tueria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tueria
Res apud Vicidata repertae:
Tueria: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°51′28″N 35°55′19″E
Numerus incolarum: 419 363
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Тверь

Gestio

Praefectus: Alexey Ogonkov
Procuratio superior: Regio Tueriensis

Geographia

Superficies: 152.22 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4183260, Moskovsky City District, Tver, Q4380525, Q4504358

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Bergomum, Osnabruga, Vesuntio, Ternobum, Chmielnicius, Veliko Tarnovo Municipality, Caposvarinum

Tabula aut despectus

Tueria: situs

Tueria[1] (Russice Тверь, tr. Tver’) est urbs in Russia, metropolis regionis Tueriensis. Iuxta flumen Rha in ostio Tuertzae fluminis sita est. Tueriae sunt plus quam 419 milia incolarum (anno 2017).

Tueria est sedes industriae, scientiae et culturae. Multas officinas, portum ad flumen Rha, stationem ferriviariam, duas universitates studiorum, quattuor musea, pinacothecam, tria theatra et circum habet.

Palatium, Tueriae annis 17641766 pro familia imperatoria Russica constructum

Historia[recensere | fontem recensere]

Tueria saeculo duodecimo condita est. Anno 1238 destructa fuit a copiis Mongolo-Tatarorum, sed mox restaurata est. Anno 1247 facta est caput ducatus, qui longo tempore erat adversarius principalis ducatus Moscoviensis in certatione pro dominatione in Ruthenia, sed anno 1485 a Moscovia adiunctus est. Ab anno 1796 ad annum 1929 Tueria metropolis gubernii Tueriensis erat, anno 1935 sedes administrativa regionis facta. Annis 19311990 haec urbs Kalinin (Калинин), in honorem rerum politicarum periti Sovietici Michaelis Kalinin (qui natus est in vico gubernii Tueriensis Imperii Russici), nominabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tueriam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°51′28″N 35°55′19″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Pagina de Tueria Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)