Lacus Albus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lacus Albus anno 2009

Vide etiam paginam discretivam: Album (discretiva)

Lacus Albus[1] (Russice Белое озеро, Beloje ozero) est lacus in regione Vologdensi Russiae. 1290 chm2 area lacus est. Šeksna flumen e lacu oritur. Bielozera urbs Russiae antiquissima in ripa lacus sita est. Pars systematis aquarii Volgo-Baltici est.

Monasterium sancti Cyrilli Belozerense non in ripa lacus Albi situm est, ut saepe putatur, sed haud longe ab eo in ripa lacus Siveriani.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 60°10′0″N 37°38′0″E  • Большая российская энциклопедия