Latinitas bona

Volodimiria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Volodimiria (discretiva)

Владимир
Vexillum Volodimiriae Insigne Volodimiriae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Volodimeria,[1] Vladimiria[2]

Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 990
Res geographicae
Area
 - tota


124,59 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
352 681
2830,73 incolae/km²
Coordinata 56° 08′ 00″ Sept., 40° 25′ 00″ Ort.
Altitudo 115 m
Situs interretialis: http://www.vladimir-city.ru/

Volodimiria,[3] vulgo olim Volodimier (Ruthenice antiqua Володимѣрь), et nunc Vladimir (Russice Владимир) vocatur, urbs est in Russia, ad Clesmam fluvium sita, metropolis regionis Volodimiriensis (Vladimirensis). Circa 353 milia incolarum urbi sunt (anno 2015). Urbs aliquas officinas, stationem ferriviarum, nonnulla instituta educationis, theatra, et musea habet. Notabilis est pro monumentis architecturae Russicae antiquae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum Assumptionis Dei Genetricis, Volodimiriae saeculo duodecimo constructum

Volodimiria in honorem conditoris sui, ducis nomine Vladimirus (Volodimirus, Volodimerus), nominatur. Opinione multorum, dux ille est Vladimirus I Magnus, et urbs circiter anno 990 condita est. Alii tamen putant Volodimiriam anno 1108 fundatam, eius conditorem ducem Vladimirum II Monomachum esse.

Anno 1157, a duce Andrea Bogolubensi, Volodimiria facta est caput ducatus; saeculis duodecimo et quarto decimo urbs erat maximi valoris in Ruthenia Euroboreali. Sed saeculo quarto decimo, Moscovia, quae olim fuerat pars ducatus Volodimiriensis, ascendit, et saeculo quinto decimo Volodimiriam adiunxit.

Annis 17961929 Volodimiria erat metropolis gubernii, anno 1944 facta est metropolis regionis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Volodimiriam spectant.