Orgyia (Russica)

E Vicipaedia

Orgyia[1], vulgo sazhen' est mensura longitudinis, quae in Russia usque ad res novas Octobres in usu erat. Sicut orgyia Graeca, est distantia inter finibus digitorum mediorum hominis, manus in partes contrarias tendentis.

Orgyia usitata saeculi XIX 2,16 metra aequatur et tribus passibus vel duodecim spithamis vel quadraginta et octo phalangibus composita est. 500 orgyiae milliarium constituunt.

Haec orgyia "orgyia recta" nominabatur, sed et permultae aliae orgyiae in usu erant, quarum saepissime "orgyia obliqua"[2] invenitur. Orgyia obliqua est distantia inter extremitatem pedis laevae et fine digiti medii manus rectae sursum protentae. 248,9 metra aequatur. "Orgyia marina" 183 metra habuit etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. сажень. Cf. Actus Apostolorum 27:28 et versionem huius loci Slavicam.
  2. Косая сажень.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]