Latinitas nondum censa

Tomium (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Томск
Vexillum Tomii Insigne Tomii
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Tomsca,[1] Tomiscum,[2] Tomi[3]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1604
Res geographicae
Area
 - tota


294,6 km²

Numerus incolarum 2017
 - Spissitudo
572 740
1944,13 incolae/km²
Coordinata 56° 29′ 19″ Sept., 84° 57′ 08″ Ort.
Altitudo 80 m
Situs interretialis: http://www.admin.tomsk.ru/

Tomium[4][5][6] sive Tomscum,[7] vulgo Tomsk[8] (Russice Томск), urbs est in Siberia occidentali, metropolis regionis Tomensis (Tomskensis) Foederationis Russicae. Anno 1604 conditum, annis ab 1804 ad 1925 erat metropolis gubernii Tomensis (Tomskensis), anno 1944 sedes administrativa regionis hodiernae factum est. Circa 573 milia incolarum habet (anno 2017).

Tomium est valens scientiae et culturae sedes. Anno 1878, prima universitas studiorum Siberiae hic fundata est. Urbi nunc sunt sex universitates et multa alia educationis instituta. Urbs quaedam musaea et theatra habet.

Tomium etiam est sedes industriae: constructionis machinarum, fabricae metallorum, etc. Stationem ferriviariam, portum ad flumen Tomum (quod urbi nomen dedit), et aeroportum habet.

Tomii sunt multa monumenta architecturae saeculorum duodevicesimivicesimi.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tomium urbem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames