Systema aquarium Marianum
Systema aquarium Marianum[1] (Russice Мариинская водная система) est iter aquarium artificiosum, quo naves e Volga in Petropolim et mare Balticum ire poterant. Circa 1125 chm longitudinis erat. Annis a 1797 ad 1810 construebatur et nomine Mariae Theodori filiae imperatricis nominatum est.
Partes systematis aquarii Mariani erant:
- Scheksna Volgae accola — Lacus Albus — Covža flumen — canalis Marianus — Wytegra flumen — lacus Onega (vel canalis Onegensis) — Svir flumen — lacus Ladoga (vel canalis Ladogensis, vel Ladogensis novus) — Neva flumen
Wytegra et canalis Marianus partes principales systematis fuerunt, quae laboribus maximis egerunt. 28 cataractas, 20 moles et alias constructiones systema habuit. Assidue reficiebatur; anno 1886 canalis Marianus novus aedificatus est. Annis a 1890 ad 1896 systema omne refectum est.
Partes systematis Mariani multae in cursum aquatilem Volgo-Balticum[2] inclusae sunt. Ceterae illo confecto relictae sunt.
Systemata alia eadem causa constructa fuerunt:
- systema aquarium Vysznievolocianum (cuius initium Vysznievoloci fuit) et
- systema aquarium Tichvinense (a Mologa ad Tichvinam).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Волго-Балтийский водный путь.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Петрашень И. В. Мариинская система, 1810—1910. Ч.1-3: Ч.1. Ист. очерк Мариинской системы; Ч.2. Современное ее состояние; Ч.3. Стоимость содержания, ее значение и необходимые работы по улучшению. — Petropoli 1910. (Russice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 59°57′7″N 30°20′47″E • Большая российская энциклопедия |