Latinitas inspicienda

Iaroslavia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Iaroslavia (discretiva)

Ярославль
Yaroslavl-strelka.JPG
Vexillum Iaroslaviae Insigne Iaroslaviae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Ieroslavia,[1] Iaroslavl,[2] Georgiopolis[3]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1010
Res geographicae
Area
 - tota


205,80 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
603 961
2934,7 incolae/km²
Coordinata 57° 37′ 00″ Sept., 39° 51′ 00″ Ort.
Altitudo 100 m
Situs interretialis: http://city-yaroslavl.ru/

Iaroslavia[4] (Russice Ярославль, tr. Jaroslavl’) est urbs Russica, metropolis regionis Iaroslaviensis. Historica urbis pars, Situs Patrimonii Mundi, ad confluentiam Rhae Cotoroaque[5] fluviorum sita est, circa 250 km ad septentrio-orientem Moscuae. Circa 604 milia incolarum anno 2015 habuit.

Iaroslavia est valens sedes industriae (constructionis machinarum, etc.) et transportationis: stationes ferriviarias, portum, et nonnullos aeroportus habet. Urbi sunt universitates studiorum aliaque instituta educationis, musea, theatra, et multa historica architecturae monumenta.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum Eliae Prophetus, Iaroslaviae annis 16471650 constructum

Iaroslavia fortasse condita est anno 1010 a Iaroslao Sapienti (tunc duce Rostoviensi, dein magno duce Kioviensi). E fabulá, hic in futuro loco huius urbis ursam (bestiam sacram hominum ibi habitantium) cecidit, propterea ursus in signe Iaroslaviae depictus est.

Anno 1218, urbs facta fuit metropolis ducatus, quem Moscovia adiunxit anno 1463. Anno 1612, tempore Polonicae Moscuae occupationis, urbs de facto fuit temporalis Russiae caput, cuius secunda maxima urbs saeculo septimo decimo erat.

Annis 17771929 Iaroslavia metropolis gubernii erat, anno 1936 autem sedes administrativa regionis facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. H. Scherer, Tabellae geographicae, p. 175
  2. P. Pallas, Zoographia rosso-asiatica, p. 450.
  3. Vox Latina 47/184, p. 281-282 (De urbe Georgiopoli mille annis ante condita), Saraviponti 2011. - Ibi etiam sequentes formae mediaevales dantur: Jarzellaunus, Iarcellanus, Iacellanus, Ierczellauus, Iarezlafus, Gerzellaunus.
  4. Russia seu Moscovia itemque Tartaria, p. 25.
  5. S. de Herberstein, Rerum Moscoviticarum commentarii, p. 84

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iaroslaviam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Iaroslavia e Lexico Universali I. Hofmanni apud Vicifontem.