Orela
| |||||
Nomina Latina alia | |||||
---|---|---|---|---|---|
Res politicae | |||||
Natio | Russia | ||||
Condita | 1566 | ||||
Res geographicae | |||||
Area - tota |
127,8 km² | ||||
Numerus incolarum 2017 - Spissitudo |
318 633 2628,77 incolae/km² | ||||
Coordinata | 52° 58′ 00″ Sept., 36° 05′ 00″ Ort. | ||||
Altitudo | 170 m | ||||
Situs interretialis: http://www.orel-adm.ru/ |
Orela[3] (Russice Орёл, tr. Orël) est urbs in Russia Europaea, ad flumen Occam sita, metropolis regionis Orelensis Foederationis Russicae. Circa 320 milia incolarum (anno 2016) habens, valens sedes industriae et mercaturae atque locus intersectionis viarum magni valoris est.
Historia[recensere | fontem recensere]
Orela anno 1566 ut arx condita est. Ab anno 1796 fuit metropolis gubernii Orelensis, quod ad annum 1928 exsistebat. Ab anno 1937 urbs est sedes administrativa regionis Orelensis. Tempore Belli Magni Patrii pugnae gravissimae in regione Orelae acciderunt. Urbs ipse, die 3 Octobris 1941 ab exercitu Germanico occupata, die 5 Augusti 1943 a copiis Sovieticis liberata est. In honorem liberationis Orelae et Bielogrodae Moscuae salutatio e 124 gunnis producta est, quae tempore belli illius fuit prima talis salutatio, liberationem urbium Sovieticarum signans. Propterea, Orela (una cum Bielogroda) cognominata est "urbs salutationis primae". Anno 2007 autem Orela una e primis in Russia titulum "Urbis gloriae militaris" obtinuit.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ P. Inochodzow, Determinatio latitudinis et longitudinis urbis Orel, deducta ex observationibus astronomicis anno 1781 habitis in: Acta Academiae scientiarum imperialis Petropolitanae, tomus 4, pp. 370-370
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, tomus I., p. 343
- ↑ I. T. Szászky, Introductio in orbis antiqui et hodierni geographiam, vol. I., p. 425
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Orelam spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 52°58′0″N 36°5′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |