Latinitas nondum censa

Pscovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Псков
Псков7.jpg
Vexillum Pscoviae Insigne Pscoviae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 903
Res geographicae
Area
 - tota


95,6 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
207 571
2171,24 incolae/km²
Coordinata 57° 49′ 00″ Sept., 28° 20′ 00″ Ort.
Altitudo 45 m
Situs interretialis: http://pskovgorod.ru/

Pscovia,[1] vulgo Pskov (Russice Псков), olim Plescovia[2] (Russice Плесков), urbs est Russica, ad Velicam fluvium sita, metropolis regionis Pscoviensis. Circa 208 milia incolarum (anno 2015) habet. Sedes industriae, commeatus et culturae est. Urbi sunt multa monumenta historica architecturae.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cremlinum (arx) Pscoviae

Annus primae mentionis Pscoviae in chronica est 903, quo anno ex loco illo uxor Helga (Olga) adducta est Inguaro (vulgo Igor), filio Rurici, ducis Novogardiensis.

Saeculis XXII, urbs ad regnum Russicum antiquum pertinebat. Saeculis XIIIXIV, post regni dissolutionem, urbs erat rei publicae Novogardiensis pars, et ab anno 1348 fuit metropolis rei publicae sui iuris, quae a Moscovia anno 1510 iniuncta est.

Saeculis XIIIXVI, Pscovia erat magni valoris sedes commercii, industriae, et culturae. Ad finem saeculi XVIII, erat valens arx contermina Russiae.

Die 2 Martii 1917, Nicolaus II, ultimus imperator Russiae, Pscoviae throno abdicavit.

Tempore Belli Magni Patrii, copiae Germanae urbem diripuerunt.

Anno 2009 Pscovia dignata est titulo Urbis gloriae militaris (Russice Город воинской славы).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pscoviam spectant.