Jump to content

Canalis Ladogensis

Coordinata: 59°56′43″N 31°01′49″E / 59.94528°N 31.03028°E / 59.94528; 31.03028
E Vicipaedia
Canalis Ladogensis tabula anni 1741
Cataracta Schlusselburgi inter canalem et Nevam
Cataracta Novae Ladogae inter canalem et Volchovam

Canalis Ladogensis[1] vel Ladogensis vetus est canalis secundum litus Lacus Ladogae ductus. E flumine Volchova Novae Ladogae incipit et in Nevam flumen Schlusselburgi effluit. 117 chiliometra longitudinis habet. Pars systematis aquarii Vysznievolociani erat.

In Ladoga lacu saepe tempestates navibus non magnis valde periculosae fiunt, et Petrus Magnus anno 1719 canalim e Volchova in Nevam effodi iussit, quo naves sine periculo agerentur. Anno 1731 canalis confectus est, sed cataractae etiam anno 1732 in Schlusselburgo et in Nova Ladoga aedificatae sunt. Annis vicesimis saeculi XIX aestatibus siccioribus canalis tenuiore fluit aqua et cataractae novae aedificatae sunt; tunc et de canalis Ladogensis novi aedificatione consilium captum est, qui tamen solum annis sexagesimis constructum est, canalis autem Ladogensis vetus relictus est. Nunc paene omnis obrutus est, solum Schlusselburgi et Novae Ladogae altus et aqua plenus est.

Canales inter Volchovam et Svirem

[recensere | fontem recensere]

Canalis Siasensis vetus, qui Volchovam cum Sias' flumine coniungit, et canalis Svirensis vetus, qui Sias' cum Svire, saepe partes canalis Ladogensis veteris habentur et sic in tabulis signantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Мариинская водная система. Выдающиеся гидротехнические сооружения мира. Автор-сост. Чистиков А. Н. СПб.: «Лики России». 2011 г. (Russice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 59°56′32″N 31°2′43″E OpenStreetMap GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad canalem Ladogensem spectant.