Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Malaesia

E Vicipaedia
(Redirectum de Malaysia)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Malaesia
Res apud Vicidata repertae:
Malaesia: insigne
Malaesia: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Thailandia, Bruneium, Indonesia, Singapura, Philippinae
Locus: 3°0′0″N 108°0′0″E
Caput: Cuala Lumpuria
Nomen officiale: Malaysia, la Malaisie

Gestio

Monarchia constitutionalis, federal monarchy, elective monarchy, monarchia parlamentaria
Princeps: Abdullah Ri'ayatuddin
Praefectus: Muhyiddin Yassin
Consilium: Parliament of Malaysia
Situs interretialis

Populus

Numerus: 31 624 264
Sermo publicus: lingua Malayana
Zona horaria: UTC+8
Moneta: Malaysian ringgit

Commemoratio

Paean: Negaraku

Sigla

ISO MY, MYS, 458; IOC MAS
Dominium interretiale: .my
Praefixum telephonicum: +60
Siglum autoraedarum: MAL

Malaesia[1] (Malayane et Anglice Malaysia) est monarchia constitutionalis foederalis Asiae austro-orientalis, quae constat ex duabus regionibus mari Sinensi australi separatis: Malaesia paeninsulari, Thailandiae adiacens, et Malaesia orientalis, in insula Borneo sita. Caput et urbs maxima est Cuala Lumpuria, et sedes administrationis est Putrajaya. Malaesia in tredecim civitates et tria territoria foederalia dividitur, et plus quam triginta duas milliones incolarum habet.

Regna Malayana hic iacentia ab anno 1786 paulatim imperio Britannico subiecta sunt. Anno 1957 foederatio Malayana libertatem accepit, et territoriis Bornei borealis, Sarawak et Singapurae additis, anno 1963 nova foederatio nomine Malaysia proclamata est. Anno 1965 Singapura ex foedere expulsa est.

Fere duae tertiae partes incolarum sunt Bumiputera, hoc est Malayani et populi indigenae (Orang Asli, Dayak, Anak Negeri). Quinta pars sunt Sinenses, et ex centesimae sunt Indici.[2] Islam est religio civitate constituta, sed constitutio libertatem credendi incolis non Musulmanis dat. Res publica parlamento in modum Westmonasteriensis regitur et legem communem sequitur. Dux civitatis est monarcha, titulo Yang di-Pertuan Agong appellatus, e regibus haereditariis novem civitatum Malayanarum per quinque annos electus. Dux rectionis est primus minister.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Index urbium maximarum, censu anno 2010 habito[3]
Ordo Urbs Civitas Numerus incolarum
1 Kuala Lumpur Territoria foederalia 1 588 750
2 Seberang Perai Penang 818 197
3 Kajang Selangor 795 522
4 Klang Selangor 744 062
5 Subang Jaya Selangor 708 296
6 Pulau Pinang Penang 708 127
7 Ipoh Perak 657 892
8 Petaling Jaya Selangor 613 977
9 Selayang Selangor 542 409
10 Shah Alam Selangor 541 306
11 Iskandar Puteri Johor 529 074
12 Seremban Negeri Sembilan 515 490

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Malaesia" et vb. adiect. "Malaesianus", vide Nuntios Latinos; "Malaesia" etiam apud Ephemeridem
  2. CIA World Factbook (2020).
  3. "Population Distribution by Local Authority Areas and Mukims, 2010 (page 1 & 8)" (PDF). Department of Statistics, Malaysia.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Tabula Malaesiae
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Malaesiam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 3°0′0″N 108°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!
Malaesia : politica