Hishammuddin Hussein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hishammuddin Hussein
Res apud Vicidata repertae:

Hishammuddin Hussein, plenius Hishammuddin bin Tun Hussein (Cualae Lumpuriae natus die 5 Augusti 1961) est politicus Malaesiae.

Filius est Hussein Onn, qui primus minister Malaesiae ab anno 1976 usque in 1981 meruerit, nepos autem Onn bin Dato' Jaafar proneposque Jaafar bin Haji Muhammad qui ambo primi ministri fuerant regni Johor. Hishammuddin Hussein alumnus est instituti Sancti Iohannis in urbe nativa et collegii Malayani Kuala Kangsar, deinde universitatis Cambrensis iuxta Aberystwyth et scholae scientiarum oeconomicarum et politicarum Londiniensis. In patriam anno 1989 reditus causidicus operam dedit, sed ab 1995 legatus est parlamento Malaesiano pro circulo Tenggara.

Sub primis ministris successivis Mahathir Mohamad et Abdullah Ahmad Badawi necnon Najib Razak, Hishammuddin Hussein minister ab iuventute anno 1999, ab eruditione die 31 Martii 2004, a rebis internis die 10 Aprilis 2009, a munitione die 16 Maii 2013 factus est, quo munere usque in diem 10 Maii 2018 functus est. A die 10 Martii 2020 minister a rebus externis meret, primo ministro Muhyiddin Yassin.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hishammuddin Hussein spectant.