Mahometus V (sultanus Kelantan)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mahometus V (sultanus Kelantan)
Res apud Vicidata repertae:
Mahometus V (sultanus Kelantan): imago
Nativitas: 6 Octobris 1969; Kota Bharu
Patria: Malaesia

Officium

Officium: Yang di-Pertuan Agong, Sultan of Kelantan
Munus: Politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Ismail Petra of Kelantan;

Memoria

Laurae: Order of the Crown of the Realm, Legio Honoris, Order of Independence (Qatar)

Mahometus V, nomine pleno Muhammad Faris Petra (in Kota Bharu natus die 6 Octobris 1969) est sultanus civitatis Kelantan foederationis Malaesiae.

In urbe natali apud scholam sultani Ismail I, deinde iuxta Cualam Lumpuriam apud scholam internationalem Alice Smith educatus est, unde eruditionem in Anglia petivit. Alumnus est igitur collegii Sanctae Crucis apud Oxonienses. Patre Mahometo IV apoplexia cerebri graviter affecto et in nosocomio Singapurae iacente, Mahometus Faris Petra regens die 25 Maii 2009, sultanus die 13 Septembris 2010 proclamatus est, patre nolente, qui abrogationem huius proclamationis petivit apud curiam foederalem. Mahometus V autem, ab aliis Malaesiae monarchis receptus, congressum principum ab anno 2010 frequentabat. Summus rex vicarius Malaesiae omnis electus est anno 2011. Ipse summus rex (Yang di-Pertuan Agong) die 13 Decembris 2016 factus est, quod officium die 6 Ianuarii 2019 abdicavit. Oxanam Voevodina (Оксана Воеводина), ostentatricem Russam, in matrimonium die 22 Novembris 2017 duxisse nuntiatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Reges sultanique Kelantan 1800–
Coat of arms of Kelantan.svg
Mahometus I 1800 • Mahometus II 1835 • Ahmad 1886 • Mahometus III 1890 • Mansur 1891 • Mahometus IV 1900 • Ismail I 1920 • Ibrahim 1944 • Yahya 1960 • Ismail II 1979 • Mahometus V 2010
Capsae cognatae: Principes Malaesiae