Abdullah Ri'ayatuddin (sultanus Pahang)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abdullah Ri'ayatuddin (sultanus Pahang)
Res apud Vicidata repertae:
Abdullah Ri'ayatuddin (sultanus Pahang): imago
Nativitas: 30 Iulii 1959; Pekan
Patria: Malaesia

Officium

Officium: Rex
Munus: Monarcha

Consociatio

Religio: Secta Sunnitica

Familia

Genitores: Ahmad Shah of Pahang; Tengku Afzan
Coniunx: Tunku Azizah Aminah Maimunah Iskandariah
Proles: Tengku Hassanal Ibrahim Alam Shah

Abdullah Ri'ayatuddin (Pekan in urbe natus die 30 Iulii 1959), est sultanus Pahang et nobilis Malaesiae.

E familia sultanatum Pahang regente ortus, filius est natu maximus Ahmad Shah qui a die 8 Maii 1974 regebat sed a regno die 14 Ianuarii 2019 propter invaliditatem abdicari coactus est. Abdullah Ri'ayatuddin alumnus est Academiae Militaris iuxta Sandhurst in Anglia. A quo nuper absoluto regens Pahang die 26 Aprilis 1979 proclamatus est, patre summo rege (Yang di-Pertuan Agong) illis diebus facto. Die 15 Ianuarii 2019, patri successor, sultanus Pahang creatus est. Successione rite acta ipse summus rex Malaesiae a die 31 Ianuarii eiusdem anni meret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Reges sultanique Pahang 1770–
Coat of arms of Pahang (Sultan).svg
Abdul Majid 1770 • Mahometus 1802 • Koris 1803 • Ali 1806 • Mutahir 1847 • Ahmad Muazzam rex 1863 sultanus 1881 • Mahmud Shah 1914 • Abdullah al-Mu'tassim 1917 • Abu Bakar Ri'ayatuddin 1932 • Ahmad Shah 1974 • Abdullah Ri'ayatuddin 2019
Capsae cognatae: Principes Malaesiae