Latinitas bona

Najib Tun Razak

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Najib Tun Razak
Res apud Vicidata repertae:
Najib Tun Razak: imago
Najib Tun Razak: subscriptio
Nativitas: 23 Iulii 1953; Kuala Lipis
Patria: Malaesia

Officium

Officium: Prime Minister of Malaysia, Deputy Prime Minister of Malaysia, Minister of Defence, Member of the Dewan Rakyat
Munus: politicus

Consociatio

Factio: United Malays National Organisation
Religio: Islamus

Familia

Genitores: Abdul Razak Hussein;
Coniunx: Rosmah Mansor, Tengku Puteri Zainah Tengku Eskandar
Proles: Mohd Nazifuddin Najib, Mohd Nizar Najib

Memoria

Laurae: honorary doctor of the Beijing Foreign Studies University

Najib Tun Razak (natus die 23 Iulii 1953) est politicus Malaesiae. Filius est natu primus Abdul Razak Hussein, qui his annis secretarius civicus vicarius regni Pahang operam dedit atque primus minister Malaesiae meruerit. E stirpe nobili Pahang ortus, patre secutus, Najib Tun Razak unus est quattuor principum illius regni, titulo Orang Kaya Indera Shahbandar[en].

Educatus est apud Institutum Sancti Iohannis Cualae Lumpuriae. Postea Collegium Malvern et universitatem Nottinghamiensem in Anglia frequentavit ubi anno 1974 in oeconomia industriali baccalaureatus est. Eodem anno in Malaesiam reditus, in negotiis implicatus, breviter apud argentariam nationalem[en], mox apud societatem petrolii Petronas a rebus publicis laboravit.[1]

A die 4 Maii 1982 ad 14 Augusti 1986 primus minister regni Pahang meruit. Iam antea in rebus nationalibus agens, legatus est parlamento Malaesiano a die 4 Maii 1982 ad 14 Augusti 1986, iterum a die 6 Octobris 1986 hodie usque. primus minister vicarius Malaesiae a die 7 Ianuarii 2004, primus minister a die 3 Aprilis 2009 usque ad 10 Maii 2018 fuit. Eisdem annis munere ministri a vectigalibus a die 23 Septembris 2008 decem fere annos functus est. Die 3 Iulii 2018, peculati publici inculpatus, in custodiam datus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "How Najib and Abdullah rose to nation’s top post" in Daily Express (4 Aprilis 2009)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Najib Tun Rajak telephonum gestabile visens