Mare Sinense Australe

Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 12°N 113°E / 12°N 113°E / 12; 113
E Vicipaedia
Forma Maris Sinensis Australis.

Vide etiam paginam discretivam: Mare Sinense

Mare Sinense Australe[1][2] est mare marginale Oceani Pacifici. Nomen Sinice 南海 Nánhǎi (scilicet 'mare australe') sonat, Vietnamice Biển Đông (scilicet 'mare orientale').

Situs[recensere | fontem recensere]

Mare Sinense australe ad litora Vietnamica.
Mare Sinense australe prope ad Manilam.
Flumen Margaritarum prope ad Macaum (Eduardi Hildebrandt pictura, 1850).

Mare Sinense australe ad meridianam partem Sinarum et Formosae insulae iacet, a Vietnamia oriente versum, a Borneo septentrionem spectans, ab insulis Philippinis occidentem. Mare freto Formosano cum mari Sinensi Orientali coniungitur, freto Singapurensi cum freto Malaccensi et mari Andamanensi.

Res geographicae[recensere | fontem recensere]

Duo sunt maximi maris Sinensis Australis sinus: sinus Tonkinensis[3], qui litora Vietnamiae septentrionlis alluit, et sinus Siamensis. qui paeninsulam Indosinensem a Chersoneso Aurea separat.

Flumina maxima, quae in mare Sinense Australe effunduntur, sunt flumen Margaritarum in Sinis, flumen Rubrum et Mecon in Vietnamia.

Hainania est maxima maris insula.

Venti[recensere | fontem recensere]

Hippali in mari vehementer flant et typhones conformantur.

Portus[recensere | fontem recensere]

Hongcongi portus.
Pharus in Hainania insula.

Multae urbes regionis maximae portus maris Sinensis australis habent: Focheum, Hongcongum, Macaum, Quancheum, Shenzhen Sinarum, Manila Philippinica, Haiphongum et Hochiminhopolis Vietnamiae, Bancocum Siamense, Bandar Seri Begawan Bruneicum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. In fontibus Latinis recentioribus "Mare Sinense" nuncupatum est (sicut Lusitanice Mar da China); hodie autem inter hoc mare australe alterumque orientale in linguis vernacularibus distinguitur.
  3. Antonii Rosich Compendium totius orbis geographicum, vol. II, Varasdini 1821, p. 1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Sinense Australe spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 12°0′0″N 113°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • place/China-Sea Encyclopædia Britannica

Bibliographia[recensere | fontem recensere]