Linguae Oscoumbricae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Linguae Italiae antiquae, scilicet Venetica (colore subcaeruleo picta), Raetica (flammeo), Gallica (caeruleo), Ligustica (violaceo opaco), Etrusca (rubro), Latina et Falisca (viridi clariore), Linguae Osco-Umbricae (viridi obscuriore), Illyrico-Messapica (violaceo clariore), Graeca (luteo)

Linguae Oscoumbricae[1] seu Sabellicae sunt classis linguarum inter Italicas, quibus alii Italiae homines ante Linguam Latinam usi sunt. Grex iste linguisticus non solum, ut nomen ipsum indicat, sermone Osco et Umbrico constat, sed etiam Aequico, Marrucino, Marsico, Paeligno (seu Peligno), Piceno (s. Picentino), Volsco, Vestino.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. nam ex Osco et Umbrico (vide Rudimenta linguae Umbricae) originiem ducit