Loris Franciscus Capovilla
Loris Franciscus Capovilla (natus in Pontelongo die 14 Octobris 1915 ) est archiepiscopus emeritus Teatis. Capovilla fuit scriba a secretis Angeli Roncalli sive ut Patriarchae Venetiae sive ut papae Ioannis XXIII.
Index |
Vita [recensere]
Capovilla presbyter ordinatus est die 23 Maii 1940. Anno 1953 a novo patriarcha Venetiae Angelo Roncalli Capovilla eius scriba a secretis factus est et etiam cum die 28 Octobris 1958 Roncalli papa creatus est, eius scriba mansit usque ad mortem pontificis die 3 Iunii 1963.
Postea papa Paulus VI Capovilla archiepiscopum Teatis die 26 Iunii 1967 et prelatum apud sanctuarium Laureti die 25 Septembris 1971 creavit. Capovilla a hoc munere anno 1988 se removit. Nunc Capovilla vivit a multis annis in vico natali papae Ioannis XXIII Sub Monte Ioannes XXIII (Italiane Sotto il Monte).
Opera [recensere]
- Loris Franciscus Capovilla, Papa Giovanni segno dei tempi, Ed. Paoline, Romae anno 1967.
- Bolis Ezio, Capovilla Loris F., I miei anni con papa Giovanni XXIII, 2013. Editore, Rizzoli
Lege etiam [recensere]
- Giovanni XXIII nel ricordo del segretario Loris Francesco Capovilla, intervista di Marco Roncalli, Ed. San Paolo, Cinisello Balsamo (MI) anno 1994.
Nexus externus [recensere]
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |