Latinitas bona

Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Gaius Asinius Pollio

In Republica Romana, Gaius Asinius Pollio (76 a.C.n. ut videtur - 4 vel 5 p.C.n.) fuit fautor Caesaris, ac post mortem dictatoris, Marci Antonii et triumvirorum. Consulatum per breve tempus anno 40 a.C.n. gessit. Praecipue tamen scriptor fuit, orator, historicus, poeta, amicus Catulli, Vergilii, Horatii.

De origine et familia[recensere | fontem recensere]

Marrucinorum fines in Italia antiqua, unde familia Asiniorum originem trahit.

E Marrucinis in Italia Asinii oriundi fuisse creduntur[1]: itaque Gaius Asinius Pollio homo novus Romae fuit, a Caesare, ut multi alii, promotus. Sub Augusto tamen gens illa inter patricios adlecta est ac filius eius Asinius Gallus anno 8 a.C.n., nepotes vero Asinius Pollio anno 23 et Marcus Asinius Agrippa anno 25 et Servius Asinius Celer anno 38 consules fuerunt.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Primo, ut Cicero, ad summa per oratoriam artem pervenire Romae conatus est (litterarum enim studiosus a prima iuventute fuit). Postquam vero unum e tribunis plebis anni 56 a.C.n.qui triumvirorum commodis inservierat, Gaium Catonem, frustra accusavit nec causa apud iudices praevaluit (54 a.C.n.), ad Caesarem ac militiam sese convertit. Caesari adstabat cum Rubiconem transiit (mense Ianuario anni 49 a.C.n.) ac postea in Caesarianis castris cum Curione in Africa pugnavit adversus Pompeianos et regem Iubam. Pugnae apud Pharsalum quoque interfuit (48 a.C.n.) ; anno 47 a.C.n. vero Romae remansit ac Dolabellae consiliis de tabulis novis obstitit. Deinde Caesarem in Africam secutus est (46 a.C.n.), donec tandem anno 45 a.C.n. praetor factus est et Caesarem in Hispaniam comitatus est. Post praeturam Hispaniam ulteriorem pro praetore rexit (44 et 43 a.C.n.). Ibi cum tribus legionibus validis adversus Sextum Pompeium pugnavit : nam mortuo Caesare, consuli Marco Antonio favit. Itaque postquam ille ad Mutinam ab exercitibus senatoriis victus est (Aprilis 43), Asinius Pollio ei suum exercitum obtulit atque secundi triumviratus constitutioni operam dedit.

Gentes Illyrici antiqui : de Parthinis Asinius Pollio triumphavit, qui in meridionali parte incolunt.

Anno 42 et 41 a.C.n. in Gallia Cisalpina (quae provincia Marco Antonio, prima inter triumviros partitione, obvenerat), agros veteranis Caesaris ac Marci Antonii divisit . Tum Vergilio ob litterarum amorem praedia sua servavit ; ob quae beneficia gratus poeta Asinio quartam et octavam eclogas dedicavit. Cum autem post victoriam triumvirorum apud Philippos dissensiones inter victores ortae essent, quae paene in apertum bellum evaserunt, Pollio in fide quidem Antonii copias suas retinuit, sed maxime hoc impense egit, ut Octavianum Marco Antonio reconciliaret : quod postquam effecit ("Pax Brundisina" autumno anni 40 a.C.n.), consulatus per breve tempus, usque ad finem anni, ei delatus est. Anno sequenti Illyricum proconsul rexit et gentem Parthinorum ibi devicit, de quibus mense Octobri anni 39 a.C.n. Romae triumphum egit.

Tum longe a discordiis civilibus recessit nec bello Actiaco ullo modo interesse passus est, etsi ab ambobus partibus sollicitatus. Reliqua aetate sua velut artium et litteratorum hominum patronus fuit. Itaque cum Augustus principes civitatis ad Urbem Romam ornandam exemplo suo imitando hortaretur, Asinius Pollio Atrium Libertatis magno sumptu restituit, ubi bibliothecam publicam primus Romanorum condidit[2] et pulcherrima signa optimorum artificum Graecorum collegit ac populo exhibuit. Orationes etiam nonnumquam, clientium suorum defendendorum causa, apud iudices habuit quas postea edidit.

De scriptis eius[recensere | fontem recensere]

Prima iuventute Asinius Pollio eosdem circulos litteratos frequentasse atque poeta Catullus videtur, postea vero recitationum consuetudinem instituisse, quae diu viguit sub Imperatoribus Romanis. Amicos ad novissimum opus ab ipso audiendum auctor invitabat. Illae recitationes velut eventa litterarum Reipublicae erant.

Multa quidem scripsit omni genere, sed nisi brevia excerpta a posterioribus scriptoribus tradita et tres epistulae ad Ciceronem missae, nihil ad nos pervenit.

  • Historias discordiarum civilium conscripsit, res gestas a primo triumviratu (unde Sallustius cessaverat) usque ad annum 42 a.C.n. comprehendens. Cum Asinius saepe ipse res vidisset quas narrabat, hac historia multi auctores ut fonte usi sunt, inter quos Appianus Alexandrinus, Suetonius, Dio Cassius, Plutarchus memorandi. An "sine ira et studio" historicus fuerit, dubitari licet, cum in rebus ipsis constantissimum Caesarianum semper se praestitisset. Etiamsi sub Augusto, non modo non assentator principis fuisse, sed etiam veterem libertatem saepe retinuisse a multis auctoribus traditus est.
  • Orationes nonnullas etiam edidit, e quibus saepissime a Quintiliano (necnon a Tacito) citantur libri Pro heredibus Urbiniae inscripti ; quae oratio mediis Augusti temporibus habita est.[3] Genus orandi valde dissimile Ciceronis elegit : nam, ut multi illa aetate, Atticos oratores aemulari cupiebat. Itaque plus quam semel "diligentiam" Pollionis Quintilianus laudavit, id est accuratam subtilitatem.
  • Tragoedias aliaque carmina a se inventa, amicis accersitis, publice recitabat.
  • De grammatica quoque et ratione scribendi nonnulla, fortasse etiam commentarios ad Vergilii opera (si de hoc Asinio agitur, dubitant enim periti homines). Genus certe dicendi ipsius Pollionis a Seneca "salebrosum et exsiliens" dicitur : nihilominus ei secundum locum post Ciceronem et ante Titum Livium tribuit.

Pollionis iudicia acerba de ceteris auctoribus memoriae tradita sunt. Ciceronis praesertim gloriam odio suo persecutus est : itaque "infestissimus famae Ciceronis" a Seneca patre iure dictus est. Apud Titum Livium "Patavinitatem" (nam Patavii natus erat) reprehendebat, apud Sallustium verborum obsoletorum atque exquisitorum adfectationem. Caesarem saepe non vera in Commentariis scripsisse adfirmabat (quod quidem iudicium aequum hodie videri potest). Aetas iniurias Pollionis vindicavit : nam scriptores ab eo reprehensos hodieque legere possumus, quae ipse scripsit deperdita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nam Herius Asinius, praetor Marrucinorum bello sociali occisus, avus fortasse huius Asinii Pollionis fuit (Titus Livius Periocha 73).
  2. Ovidius, Tristia III,1,71-72.
  3. Pro Lamia quoque orationem scripsit ubi in Ciceronis memoriam vehementer invectus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Catullus Carmen XII.
  • Cicero, libro decimo Epistularum ad familiares ep. 31-33 (ab ipso Pollione scriptae) necnon libro undecimo ep. 9.
  • Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capite vicesimo quinto.
  • Aulus Gellius, libro decimo Noctium Atticarum cap. 26
  • Horatius, libro secundo Carminum, carmen primum.
    • libro primo Sermonum, 10,42.
  • Plinius Maior, libro VII Historiae Naturalis capitulo 115 et libro XXXV cap. 10 necnon libro XXXVI cap. 23-24 et 33.
  • Quintilianus, libro primo de Institutione oratoria capitibus 5,6,8 necnon libro quarto cap.1 et libro septimo cap.2 et libro nono cap.2 et 4 et libro decimo cap.1 et 2 et libro duodecimo cap. 1,6,10,11.
  • Seneca maior, libro secundo Controversiarum III,13 et 19 necnon V,10 et 19 ; libro quarto in Praefatione et passim ; libro septimo IV,3 et 7 etc.
    • Suasoria VI,15,24-27.
  • Seneca minor, Epistulae morales ad Lucilium, ep. 100.
  • Suetonius, De vita Caesarum, in Vita Divi Iuli capitulis 30,55,56, Divus Augustus cap. 29 et 43, Divus Claudius cap. 13.
    • De grammaticis cap. 10.
  • Tacitus, Annales IV,34.
  • Titus Livius Periocha 120.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitibus 53,63,73,76 et 86.
  • Vergilius, Eclogae III (v. 84-90), IV et VIII.

Lege etiam (si placet)[recensere | fontem recensere]

Francogallice[recensere | fontem recensere]

  • Jacques André: La vie et l'œuvre d'Asinius Pollion. Paris, Klincksieck, 1949
  • Henry Bardon: La Littérature latine inconnue. Tome II, l'époque impériale. Paris, Klincksieck, 1956.

Latine[recensere | fontem recensere]

  • Thorbecke (Iohannes Rudolphus), Commentatio de C. Asinii Pollionis vita et studiis doctrinae, Lugduni Batavorum, apud HW Hazenberg, 1820 liber apud books.google.com

Theodisce[recensere | fontem recensere]

  • Der Neue Pauly, Bd 2, 1997 : sub lemmate.