Roman numeral 10000 CC DD.svg

Litterae Russiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Magni scriptores Russici Antonius Čechov et Leo Tolstoj, 1901.

Litterae Russiae sunt litterae ab incolis Russiae vel eius emigrantibus scriptae et litterae Russice scriptae ab incolis nonnullarum civitatum liberarum quae olim partes fuerunt Imperii Russici vel Unionis Sovieticae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Incrementum initiale litterarum Russicarum connectum est cum introductione religionis Christianae in Russia Kioviensi saeculo decimo, cuius gratia abecedarium Cyrillicum in terram illam venit. Initio pars maxima litterarum Russicarum e traductionibus librorum Christianorum e lingua Graeca formabatur. Ex operibus Russicis antiquis notissimae sunt, e.g., Chronica Nestoris, Carmen de militia Inguari, Instructio Vladimiri Monomachi (saeculo duocecimo creatae). Litterae Russicae (Ruthenicae) antiquae non solum litterarum Russiae nostri temporis, sed etiam litterarum Ucrainae et Rutheniae Albae sunt.

Saeculis mediaevalibus, litterae Russiae magna parte religiosae vel historicae fuere. Opera litteraria Russica temporis ellius ut plurimum anonyma sunt. Saeculo septindecimo progressus litterarum saecularium gradatim in Russia incepit.

Saeculo duodevicesimo forma hodierna linguae Russicae litterariae formabatur. Auctores clari Russici saeculi illius sunt poetae Basilius Trediacovensis, Antiochus Cantemir, Michael Lomonosov, Gabriel Deržavin, dramaturgi Alexander Sumarokov et Dionysius Fonvizin, scriptor Nicolaus Karamzin.

Saeculum undevicesimum notum est ut aetas aurea litterarum Russiae. Poetae notissimi Russici aetatis illius sunt, e.g., Alexander Puškin (auctor multorum operum litterarium, quorum clarissimum est mythistoria in versibus nomine Eugenius Onegin), ut 'creator linguae Russicae litterariae' hodiernae aestimatus, Michael Lermontov, Theodorus Tjutčev, Nicolaus Nekrasov. Scriptores clarissimi sunt Nicolaus Gogol (cuius magnum opus est Animae mortuae), Theodorus Dostoevskij (creator mythistoriarum notarum, ut, e.g. Crimen et poena), Ioannes Turgenev (inter libris claris eius est mythistoria Patres et filii), Leo Tolstoj (auctor mythistoriae magnae nomine Bellum et pax), Antonius Čechov, etc.

Initium saeculi vicesimi 'aetas argentea' poesis Russicae nominatur. Illo tempore Alexander Blok, Anna Achmatova, Sergius Esenin, Vladimirus Majakovskij multique poetae alii facti sunt noti. Inter scriptoribus clarissimis Russicis saeculi vicesimi sunt Maximus Gor'kij, Ioannes Bunin, Michael Bulgakov (cuius narrationum notarum est, e.g., Cor caninum), Vladimirus Nabokov, Andreas Platonov, Boris Pasternak, Michael Šolochov, Alexander Solženicyn, etc.

Pinacotheca scriptorum notabilium[recensere | fontem recensere]

Saeculum 18[recensere | fontem recensere]

Aetas aurea[recensere | fontem recensere]

Aetas argentea[recensere | fontem recensere]

Aetas sovietica[recensere | fontem recensere]

Post aetatem sovieticam[recensere | fontem recensere]

Praemium Nobelianum Litterarum[recensere | fontem recensere]

Russici qui Praemium Nobelianum Litterarum abstulerunt sunt:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Terras, Victor. 1985. Handbook of Russian Literature. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300048688.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!