Michael Lomonosov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael Lomonosov
Михаил Ломоносов
Michael Lomonosov
Natus 19 Novembris 1711
in vico Denisovka (nunc Lomonosovo) prope Colmogoram gubernii Archangelopolitani
Obiit 15 Aprilis 1765
Petropoli

Michael Basilii filius Lomonosov, seu Lomonosow vel Lomonosoff (Russice: Михаил Васильевич Ломоносов, tr. Michail Vasil'evič Lomonosov; 19 Novembris 171115 Aprilis 1765), rerum naturae investigator (chemicus, physicus, etc.), rerum gestarum scriptor, artifex, poeta et grammaticus Russicus.

Lomonosov scientiae multo contribuit. Fuit reformator linguae Russicae litterariae. Propugnator fuit educationis et progressus scientiae in Russia.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Michael Lomonosov natus est 19 Novembris (8 Novembris Calendarii Iuliani) anno 1711 in vico Denisovka (nunc Lomonosovo nominatur) prope Colmogoram gubernii Archangelopolitani. Pater Michaelis, Basilius Dorothei filius, quaesto navali occupabatur.

Mense Decembri anno 1730 Michael Lomonosov Moscuam pro educatione abiit. In urbe illa annis 17311735 in Academia Slavo-Graeco-Latina studebat. Anno 1735 Michael missus est pro studio in Universitatem Academicam, Petropoli locatam. Ab anno 1736 ad annum 1741 Lomonosov in Germania chemiae, metallurgiae, etc., studebat.

Post reditum in Russiam Michael Lomonosov mense Ianuario anno 1742 obtinuit magistratum adiuncti Academiae Scientiarum et mense Augusto anno 1745 electus est "professor" (quod verbum hic academicum denonat) chemiae. Anno 1746 fuit primus, qui scholas physicas suas Russice habuit.

Michael Lomonosov varias explorationes scientificas perfecit. Pro eo primum in Russia laboratorium investigatorium chemicum constructum est (anno 1748). Lomonosov se etiam applicavit ad litteraturam (scripsit odas, tragoedias, etc.) et artem (primae mosaicae in Russia ab eo creatae sunt).

Vir ille progressus educationis in Russia contribuit. E.g., anno 1755 ab eius incepto condita est Universitas Moscuensis.

Anno 1757 Michael Lomonosov factus est consiliarius cancellarii Academiae Scientiarum Russicae, consilium reorganisationis administrationis et rationem statuti Academiae illius elaboravit. Anno 1758 Lomonosov assignatus est tutelarius Academiae Scientiarum instituti geographici, cuius munus principalis illo tempore erat compositio atlantis (voluminis tabularum geographicarum) Russiae. Doctus ille elaboravit rationem collectionis nototiarum pro atlante illa.

Anno 1763 Michael Lomonosov electus est socius Academiae Artificiorum Russicae (aestimationis excellentis mosaicarum ab illo creatarum causa).

Merita scientifica viri docti huius in aliis terris notata sunt. Lomonosov anno 1760 socius honorarius Academiae Scientiarum Sueciae et anno 1764 membrum Academiae Scientiarum Bononiae electus est.

Michael Lomonosov mortuus est Petropoli 15 Aprilis (4 Aprilis Calendarii Iuliani) anno 1765.

Adeptiones scientificae[recensere | fontem recensere]

in investigatione naturae[recensere | fontem recensere]

Michael Lomonosov multas explorationes in chemia, physica (fuit unus ex fundatoribus chemiae physicae) et aliis scientiis naturae perfecit.

Vir ille doctus formulavit legem conservationis materiae et motus. 5 Iunii anno 1748 in epistula ad Leonhardum Eulerum scripsit: "Omnes autem, quae in rerum natura contingunt, mutationes ita sunt comparatae, ut liquid alicui rei accedit, id alteri derogetur. Sic quantum alicui corpori materiae additur, tantumdecu decedit alteri, quot horas lacuno impendo, totidem vigiliae detraho etc. Quae naturae lex cum sit universalis, ideo etiam ad regulas motus extenditur: corpus enim, quod impulsione ad motum excitat aliud, tantum de suo omittit, quantum alteri a se moto impertit."

Michael Lomonosov explorationis electricitatis atmosphaericae contribuit.

Vir ille progressionem in Russia geologiae mineralogiaeque curam adhibuit. Analysim minerarum multarum fecit. Probabat originem organicam humi, turfae, lithantracis, naphtae et succini. Lomonosov etiam exploravit glacies marinas et primam classificationem illarum creavit.

Anno 1761 post observationem eclypsis a Veneri affectae Lomonosov opinatus est: planeta illa atmosphaeram habet. Quae hypothesis dein confirmata est.

Ille elaboravit constructionem specialem penduli, ope cuius allubentiam terrenam explorabat.

Lomonosov opinatus est: res naturae characterem mechanicum habent et leges mechanicae subsequntur, evolutio processuum naturalium est, et universum gradatim vertitur.

in historia[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1751 Michael Lomonosov investigationem systematicam historiae Russiae perfiebat. Scripsit opera: Antiqua Russica historia ab initio Russicae gentis ad mortem magni duci Iaroslai Primi, seu ad annum 1054 («Древняя Российская история от начала Российского народа до кончины великого князя Ярослава Первого, или до 1054 года», anno 1766 publicata), Brevis Russicus chronographus cum genealogia («Краткий Российский летописец с родословием», anno 1760 publicatus, synopsis est eventorum maximi valoris ad tempus Petri I Magni inclusive). Damnavit "theoriam Normannicam," cuius sectatores opinantur regnum Ruthenicum conditum est a Vicingis (etiam Normanni vocantur), et negant evolutionem independentem gentis Ruthenorum.

in grammatica, litteratura et philologia[recensere | fontem recensere]

Michael Lomonosov propagandam linguae Russicae perfiebat. Quam linguam descripsit et formam illius litterariam reformavit.

Systema syllabo-tonicum compositionis versus pro arte poetica Russica, quod in illa adhoc praevalet, anno 1739 a grammatico eo theoretice argumentata est in Epistula de regulis Russicae versuum creationis («Письмо о правилах российского стихотворства», anno 1778 edita). Quas regulas Lomonosov in operibus suis poeticis effecit.

Anno 1755 Michael Lomonosov scripsit librum, Russica grammatica («Российская грамматика», anno 1757 edita) nominatur, qui est prima grammatica scientifica linguae Russicae.

Tractatus Praefatio de utilitate librorum ecclesiasticorum in Russica lingua («Предисловие о пользе книг церковных в российском языке», anno 1758 scriptus) grandissimum est operorum philologicorum, quae Lomonosov creavit. In tractato illo auctor solvit problemata tria, quae sunt combinatio elementorum Slavicorum Ecclesiasticorum et Russicorum in lingua Russica litteraria, terminatio stilorum litterariorum, classificatio generum litteraturae. Lomonosov, varios stilos linguae pro variis generibus litteraturae utendos esse putans, "theoriam trium stilorum" ("sublimitatis", "medii" et "humilis") pro lingua Russica litteraria elaboravit.

Ex operibus de scientia naturae versionibusque, quorum auctor Lomonosov est, terminologia scientifica Russica initium suum ducit.

Obiecta, in honorem Lomonosovi vocantur[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Lomonosov spectant.

Certa opera Lomonosovi (in situ Lingua Latina Aeterna):

Versus in honorem Lomonosovi: