Antonius Čechov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Čechov apud Melichovo

Antonius Pauli filius Čechov (Russice: Антон Павлович Чехов, tr. Anton Pavlovič Čechov ; 29 Ianuarii 186015 Iulii 1904) fuit scriptor fabularum et ludorum scaenicorum, et medicus Russicus, habitus unus ex maximorum mundi scriptorum fabularum.[1] Is dramatista quattuor ludos nunc classicos excogitavit, et eius fabulae breves habentur maximi momenti a scriptoribus et criticis.[2][3] Čechov res medicas ferme per eius cursum litterarium tractavit: "Medicina est mea uxor legitima," inquit, "et litterae mea amica."[4]

Čechov anno 1889, aetate 29

Gavia male anno 1896 excepto, Čechov theatrum renunciavit, sed ludus iterum in scaenam proditus est anno 1898, a Constantini Stanislavskij Muscoviensi Artis Theatro, quod postea Ioannem Avunculum protulit et primas exsecutiones fecit Čechov ultimorum ludorum, Trium Sororum et Pomarii Cerasei. Haec quattuor opera histrionum gregem duriter provocant. Ait Ioannes McKellen: "Actores Čechov sicut montem scandunt, funibus coniuncti, gloriam communicantes, si cacumen adsequuntur" (Miles 1993:9).[5]

Ei fuit villa Ialtae in oppido maritimo, ubi sua maximi momenti dramata, Hortus ceraseus et Tres sorores, scripsit, et ad ipsam fere vitae finem habitabat, villa quae anno 1957 magistratum iussu museum facta est Čechoviense.[6]

Drama horus cereseus etiam origo thematis mythistoriae Shayō a Dazai Osamu factum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Russian literature; Anton Chekhov," Encyclopaedia Britannica, http://www.britannica.com/eb/article-29160/Russian-literature.
  2. "Admodum probabiliter optimus mundi fabularum brevium scriptor"—Raymond Carver, "Greatest Short Story Writer Who Ever Lived," in praefatio Rosamund Bartlett libri About Love and Other Stories, p. 20 A Chekhov Lexicon, by William Boyd, The Guardian, 3 Iulii 2004, inventum 16 Februarii 2007.
  3. "Stories . . . which are among the supreme achievements in prose narrative"—George Steiner, de "The Undiscovered Chekhov" in The Observer 13 Maii 2001 Vodka miniatures, belching and angry cats, inventum 16 Februarii 2007.
  4. Epistola ad Alexei Suvorin, 11 Septembris 1888. Epistolae Antonii Čechov.
  5. "Chekhov's art demands a theatre of mood" (Vsevolod Meyerhold, in Allen 2001:13); "A richer submerged life in the text is characteristic of a more profound drama of realism, one which depends less on the externals of presentation" (Styan 1981:84).
  6. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named agenturacultura

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Domus in urbe Taganrog, Russia, ubi Čechov natus est.
Čechov iuvenis (laeva) et Nicolaus frater, 1882
Čechov et Leo Tolstoj apud Ialta, 1900.
Čechov et Maximus Gor'kij apud Ialta.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg