Leo Tolstoj

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leo Tolstoj
Лев Николаевич Толстой
Leo Tolstoj
Natus 9 Septembris 1828
in vico Jasnaja Poljana tunc gubernii, nunc regionis Tulensis Russiae
Obiit 20 Novembris 1910
in statione Astapovo (nunc Lev Tolstoj nominata) tunc gubernii Resaniensis, nunc regionis Lipetzkensis Russiae

Leo Nicolai filius Tolstoj (Russice: Лев Николаевич Толстой, tr. Lev Nikolaevič Tolstoj; 9 Septembris 182820 Novembris 1910) fuit scriptor Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Leo Tolstoj natus est 28 Augusti (9 Septembris calendarii Gregoriani) in vico Jasnaja Poljana (Ясная Поляна, cuius nomen traducitur "Clarum Pratulum", nunc in regione Tulensi Russiae), in familia nobili. Anno 1830 decessit mater Leonis—Maria Nicolai filia, anno 1837 vitae defunctus est pater—Nicolaus Eliae filius, participans Belli Patrii anni 1812. Scriptor futurus domi educatus est. Annis 18441847 in Universitate Casanensi discebat, quod studium non perfecit. Anno 1851 venit in Caucasum, ubi frater senior munere militare fungebatur.

Tolstoj habitum militis gerit. Photographema a Sergio Levickij anno 1856 factum

Tolstoj duos annos in Caucaso habitabat, ubi narrationem vocabulo Infantia («Детство») scripsit, quae fuit eius primum opus publicatum, anno 1852 in ephemeride nomine Contemporaneus («Современник») prodiit. Illa facta est pars prima operis autobiographici Quattuor aetates evolutionis («Четыре эпохи развития»), cuius partes secunda et tertia—Pueritia («Отрочество», 18521854) et Adulescentia («Юность», 18551857)—dein creatae sunt, pars ultima—Iuventus («Молодость»)—tamen nunquam scripta est. In quibus narrationibus eius scrupuloso descripsit et investigavit animum infantis, pueri adulescentisque; sic se declaravit exploratorem naturae humanae, leges conscientiae intelligere volentem.

Annis 18511853, Tolstoj in bello Caucaseo participavit. Brevi tempore post initium Belli Crimaeani (quod annis 18531856 perdurabat) suo rogatu missus est Sebastopolim, in qua urbe a copiis Britanniarum Regni et Franciae obsessa pugnabat. Illo tempore scripsit Narrationes Sebastopolitanae («Севастопольские рассказы», annis 18551856 in Contemporaneo publicatis), ubi bellum ut homicidium cruentum malum simulac naturae humanae repugnans descripsit,et eos qui societatem Russicam eo affecerunt.

Anno 1855, Tolstoj Petropolim venit. Ibi nonnulla opera scripsit, sed non satisfactus est in creata sua. Voluntatem is suscepit, ut a litteris abeat et ruri habitaret.

Sophia, uxor Tolstoj, et eorum filia, Alexandra.

Annis 18591862, Leo Tolstoj maxima cum cura cavebat scholae quam in vico Jasnaja Poljana condidit, conditionem activitatis paedagogicae in Russia peregreque studens et systema liberale educationis canens. Anno 1862, Sophiam Bers uxorem duxerat et postea in villa sua, in Jasnaja Poljana sita, traxit vitam patriarchalem et solitario ut caput familiae multiplicantis. Annis 18631869, Tolstoj creavit Bellum et pacem («Война и мир», ab anno 1865 publicabatur), opus eius notissimum, in quo depinxit vitam hominum (ut plurimum, nobilitatis) in Russia initio saeculi undevicensimo, tempore belli imperii ellius contra copias Napoleonis. Denuo ad tempus a paedagogica attractus, ille scripsit Abecedarium («Азбука», 18711872) et Novum abecedarium («Новая азбука», 18741875), pro quibus composuit narrationes et transtulit fabulas, quae inclusae sunt in quattuor Libros Russicos pro lectione («Русские книги для чтения»). Annis 18731877, a Leone Tolstoj creatum est opus Anna Karenina («Анна Каренина», annis 18761877 publicatum) – historia feminae, quae ab affectione amoris ducta peregit furatrinam coniugalem, cuius causa problemata habuit et exsecuta est ad mortem.

Comes Tolstoj habitum hiemalem gerit. Photographema sine anno.

Illo tempore Tolstoj gravem perturbationem spiritualem sensit. Opinionem suam de recto modo vivendi mutavit. Suam persuasionem novam expressit in operibus Confessio («Исповедь», annis 18791880 scriptum, anno 1884 publicatum) et Quae est fides mea? («В чём моя вера?», 18821884). Eius affectio religiosa extensit. Aristocrata comes Leo Tolstoj sibi persuasus est, ut bases exsistentiae nobilitatis falsae sint; illi placuerunt effigia ordinis rusticorum patriarchalis. A religione affectus, ille opinatus est: doctrina Christiana, distortionibus purificata, consociet homines ab ideis amoris et omniveniae. Scripsit opera Exploratio theologiae dogmaticae («Исследование догматического богословия», 1879–1880) et Coniunctio et translatio quattuor euangeliorum («Соединение и перевод четырёх евангелий», 1880–1881). Ecclesiam Christianam officialem, i.e., Ecclesiam Orthodoxam Russicam, reprehendebat (et anno 1901 ab illa segregatus est). Tolstoj negavit violentiam ut instrumentum certationis contra malum: credidit homines malos accusatione eius atque inoboedientia passiva vincere potuisse. Probavit igitur nec certationem politicam, nec revolutionem.

Tolstoj anno 1887, ab Elia Repin pictus.

A labore manuali attractus, Leo Tolstoj arabat, ipse sibi calceos fecit, etc. Factus est vegetarianus. Sua opera litteraria prisca ut ludum damnabat. Gravabatur ob suetum modum vivendi familiae suae, quae novam doctrinam eius non secuta est. In scripturis suis Quid ergo agamus? («Так что же нам делать?», 18821886) et Servitum nostri temporis («Рабство нашего времени», 18991900) percensuit malam civilizatione contemporaneam et conclamabat ut homines in honestitate religioneque sese perficerent. In fabula nomine Mors Ioannis Eliae filii («Смерть Ивана Ильича», 18841886) narravit de viro, qui ante mortem suam absurditatem vitae suae intellexit, sed momento ultimo vitae vidit lucem symbolicam–incarnationem salvationis religiosae.

Tempore famis annis 1891, 1893 et 1898, Tolstoj ruricolis esurientibus venit auxilio. Sectantes religiosos protegebat. In epistulis ad imperatores Alexandrum III et Nicolaum II contra repressalia et tyrannidem intercessit. In fabula titulo Resurrectio («Воскресение», 18891899) coarguit legitimationes et instituta publica: iudicium, ecclesiam, privilegia nobilitatis, pecuniam, carceres, prostitutionem, etc.

Leo Tolstoj aestimatus est caput litteraturae Russicae. Doctrina eius, vulgo Tolstovstvo (толстовство) vocatur, fuit vendibilis. Multi homines peregrinati sunt domui istius scriptoris in vico Jasnaja Poljana. Tolstoj activitatem suam creativam et publicam continuabat, e.g. poenam capitis decurrebat.

Annis ultimis vitae suae scriptor ille mala spiritales multa fungebatur, cum uxore sua (quae doctrinam eius negabat) litigabat atque controversiam inter sectatores suos videbat. Ut in concordia totali cum doctrina sua viveret, ob modum vivendi gravatus, Tolstoj 28 Octobris (10 Novembris calendarii Gregoriani) anno 1910 villam in Jasnaja Poljana liquit et, perfrictionis in via nanctae causa, 7 Novembris (20 Novembris calendarii Gregoriani) anno illo mortuus est in statione Astapovo. Suum sepulcrum in vico Jasnaja Poljana stat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Tolstoj in nota postalica Sovietica anno 1978 memoratus est

Leo Tolstoj multa opera litteraria creavit, quorum sunt, e.g.,

Mythistoriae et novellae
Fabulae
Ludi scaenici

Fons[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png