Theodorus Dostoevskij
| Theodorus Dostoevskij | |
|---|---|
| Фёдор Достоевский | |
| Natus | 11 Novembris 1821 Moscuae |
| Obiit | 9 Februarii 1881 Petropoli |
Theodorus Michaelis filius Dostoevskij (Russice Фёдор Михайлович Достоевский, tr. Fëdor Michajlovič Dostoevskij), qui 11 Novembris 1821 natus vixit usque ad 9 Februarii 1881, fuit unus e clarissimis scriptoribus pedestribus Russiae. Cuius fabulae maiores sicut Crimen et poena et Fratres Karamazov maximi momenti erant ad sui aevi historiam spiritualem.
Vita [recensere]
Die 22 Decembris 1849 Theodoro Dostoevskij iam propter res novas petitas ad mortem damnatus et ad supplicium ductus a Nicolaude I imperatore Russiae venia data est.
Scripta Theodori Dostoevskij perscrutantur animam humanam simul mutatam cum societate atque civitate Russicis per saeculum undevicesimum. Putatur a multis auctor fuisse philosophiae existentialisticae. Opera prima a Nicolao Nekrasov aestimata est humanismi causa.
Opera maiora [recensere]
- Бедные люди (Homines pauperes) (1846)
- Двойник. Петербургская поэма (Alter Ego. Poema Petropolitanum) (1846)
- Неточка Незванова (Netočka Nezvanova) (1849)
- Село Степанчиково и его обитатели (Vicus Stepančikovo et incolae eius) (1859)
- Униженные и оскорбленные (Minuti et violati) (1861)
- Записки из мертвого дома (Scripta ex domo mortuorum) (1862)
- Записки из подполья (Scripta ex inferis) (1864)
- Преступление и наказание (Crimen et poena) (1866)
- Игрок (Aleo) (1867)
- Идиот (Idiota) (1869)
- Бесы (Simulacra) (1872)
- Подросток (Adolescens) (1875)
- Братья Карамазовы (Fratres Karamazov) (1880)
- Дневник писателя (Diarium scriptoris) (1873-1881)
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |