Eugenius Zamjatin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eugenius Zamjatin
Евгений Замятин
Eugenius Zamjatin
Natus 1 Februarii 1884
in urbe Lebedjan' tunc gubernii Tamboviensis, nunc regionis Lipeckensis Russiae
Obiit 10 Martii 1937
Lutetiae

Eugenius Ioannis filius Zamjatin (Russice Евгений Иванович Замятин, tr. Evgenij Ivanovič Zamjatin; 1 Februarii 188410 Martii 1937) fuit scriptor Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Eugenius Zamjatin natus est die 20 Ianuarii (1 Februarii secundum Calendarium Gregorianum) anno 1884 in urbe Lebedjan' gubernii Tamboviensis Imperii Russici, in familia sacerdotis orthodoxi. Anno 1902 in gymnasio Voronegiae, et anno 1906 in facultate constructionis navium Instituti Polytechnici Petropolitano studium suum complevit. Decennio 191 erat socius factionis bolsevicorum, fuit particeps rerum novarum annorum 19051907 in Imperio Russico. Anno 1908 opera sua litteraria publicare incepit. Cum primum bellum mundanum incepit, contra bellum agitabat, propterea anno 1914 exsilio in Kemium affectus est. Tempore Belli Civilis in Russia, quum socialista mansit, actiones administrationis bolsevicorum vituperabat. Annis 19161917 erat in Britanniarum Regno, ubi in constructione navium pro Russia participavit. Annis 19201921 scripsit mythistoriam utopicam nomine Nos («Мы»), in Britanniarum Regno anno 1924, in Unione Sovietica autem anno 1988 primo in lucem editam, de civitate saeculi XXIX, ubi vita civium in omni custodia administrationis affecta est. Opus illud in Unione Sovietica damnatum est, postquam editio operum auctoris eius in terra illa finem habuit. Zamjatin anno 1931, auxilio Maximi Gor'kij, permissionem administrationis Sovieticae pro emigratione recepit, patriam suam exuit et ad mortem suam, quae accidit die 10 Martii 1937, Lutetiae colebat.