Theodorus Tjutčev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodorus Tjutčev
Фёдор Тютчев
Theodorus Tjutčev
Natus 5 Decembris 1803
in vico Ovstug tunc gubernii Orelensis Imperii Russici
Obiit 27 Iulii 1873
in Sarskoe Selo (nunc Puškin) prope Petropolim

Theodorus Ioannis filius Tjutčev (Russice: Фёдор Иванович Тютчев, Fëdor Ivanovič Tjutčev; natus in vico Ovstug gubernii Orelensis, die 5 Decembris 1803; mortuus in Sarskoe Selo die 27 Iulii 1873), fuit insignis Russiae poeta et diplomaticus, socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1857.

Theodorus Tjutčev, initio domi et dein in Universitate Moscuensi educatus, anno 1821 munus diplomaticum in Collegio Rerum Externarum Imperii Russici cepit. Monachi et Taurini habitabat, familiaris Henrico Heine et Friderico Schelling. Rebus litterariis nihil "participens,"? scriptorem se esse numquam censebat. Circa 400 carmina poetae extant, quorum versus singuli in Russia persaepe recitantur.

Poemata prima genere artis poeticae saeculi duodevicensimi scribebantur. Tertio decennio saeculi traditiones romanticismi Europaei (praesertim Germanici) in carminis eius praevalebant. De summa rerum, de fatis humanis et de natura deliberationes his carminibus philosophicis et meditativis argumenta principia sunt. Quarto decennio saeculi nonnulla opuscula scripsit de relationibus complicatis Russiae et civilisationis occidentalils.

Quinto saeculi decennio, nonnulla carmina amatoria magnae fortitudinis ab eo composita sunt, in quibus amor tragoediae simile esse positus est. Haec postea "Cyclo Denis'eviano" coniuncti sunt, id est cyclo carminum scriptoris amatrici Helenae Denis'evae dedicatorum. Annis 18601870 versus politici in operibus Theodori Tjutčev praevaluerunt.

Carmen celeberrimum Silentium! (Latine titulatum) ad tacendum invocatio tristis est querimoniaque de impossibilitate humanum alium penitus pernoscere. Dictum poeta "Cogitatio elocuta mendacium est" persaepe recitatur sicut "Russia non mente intellegenda est" et "Non est nobis providentia quomodo verbum nostrum resonet."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Tjutčev spectant.