Alexius Tolstoj (scriptor)
| Alexius Tolstoj | |
|---|---|
| Алексей Толстой | |
| Natus | 10 Ianuarii 1883 in urbe Nikolaevsk gubernii Samarensis Imperii Russici, quae nunc est urbs Pugačёv regionis Saratoviensis Foederationis Russicae |
| Obiit | 23 Februarii 1945 Moscuae |
Alexius Nicolai filius Tolstoj (Russice Алексей Николаевич Толстой, tr. Aleksej Nikolaevič Tolstoj; 10 Ianuarii 1883 – 23 Februarii 1945) erat scriptor Russicus et Sovieticus, ab anno 1939 socius Academiae Scientiarum URSS. Annis 1918–1923 in demigratione erat, sed dein in patriam reddidit, ditionem Sovieticam accipiens. Ter (annis 1941, 1943, 1946) Praemiis Stalinianis ornatus est.
Inter libris eius noti sunt Aelita («Аэлита», narratio de itinere ad Martem, anno 1923 scripta), Hyperboloides ingeniarii Garin («Гиперболоид инженера Гарина», mythistoria de inventore apparati potentis Russico, dictatore CFA facto, sed dein rebellione operariorum deposito, anno 1927 primo in lucem edita), Clavicula aurea, sive Rei mirae Buratino («Золотой ключик, или Приключения Буратино», secundum Pinoculum Caroli Collodi scripta, anno 1936 primo publicata), Petrus I («Пётр I», mythistoria de eventis regiminis tzaris Russici Petri I, annis 1929–1945 scribebatur, nondum tamen finita) et al.
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Tolstoj spectant. |