Latinitas nondum censa

Michael Šolochov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael Alexandri filius Šolochov anno 1938

Michael Alexandri filius Šolochov (Russice Михаил Александрович Шолохов, tr. Michail Aleksandrovič Šolochov, natus in praedolio rustico Kružilin vici cosacorum Vëšenskaja tunc regionis Exercitus Tanaitici vel Donici, nunc regionis Rostoviensis Russiae die 24 Maii - secundum calendarium Iulianum 11 Maii - 1905; mortuus in Vëšenskaja die 21 Februarii 1984) fuit scriptor Sovieticus, socius Academiae Scientiarum URSS ab anno 1939, qui anno 1965 Praemium Nobelianum Litteraturae accepit. Titulo Herois Laboris Socialisticae bis (annis 1967 et 1980) ornatus est. Mythistoriae eius clarissimae sunt "Тихий Дон" ("Tanais tranquillus", quam annis 19281940 scribebat, de eventa Belli Civilis Russici in regione prope Tanaim fluvium narrans) et "Поднятая целина" ("Terra novalis", inter annis 1932 et 1960 creabatur, de mutatione vitae rusticae terrarum Tanaiticarum in Unione Sovietica anno 1930). Pro prima illarum auctor Praemio Staliniano anno 1941, pro secunda autem Praemio Leniniano anno 1960 recepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Šolochov spectant.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!