Latinitas nondum censa

Nicolaus Leskov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Leskov
Николай Лесков
Nicolaus Leskov
Natus 16 Februarii 1831
in vico Gorochovo tunc gubernii, nunc regionis Orelensis Russiae
Obiit 5 Martii 1895
Petropoli

Nicolaus Simeonis filius Leskov (Russice Николай Семёнович Лесков, tr. Nikolaj Semënovič Leskov; 16 Februarii 18315 Martii 1895) erat scriptor Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Leskov natus est die 4 Februarii secundum Calendarium Iulianum (16 Februarii secundum Gregorianum) anno 1831 in vico Gorochovo, tunc ad gubernium, nunc ad regionem Orelensem Russiae pertinenti. Eius pater, Simeon Demetrii filius Leskov, ipse e familia sacerdotis, erat officialis iudicii et in munere sua statum hominis nobilis meruit. Mater autem, Maria Petri filia, nata Alfer’eva, erat originis nobilis. Nicolaus initio domi cognatorum suorum, et annis 18411846 in gymnasio Orelensi studebat.

Ab annis sedecim, Leskov ut apparitor favebat operi, initio in urbe Orel, et ab anno 1849 Kioviae, ubi inter alia lectiones in universitate visitabat, linguae Polonicae atque culturae Slavicae studens, etiam ad studium religionis rationem habuit. Anno 1850 filiam negotiatoris Kioviensis uxorem ducit. Annis 18571860 in firma privata, se ad transmigrationem rusticorum in terras novas applicante, laborabat et multos locos Imperii Russici visitavit. Postea se litteris dedit.

Anno 1860 Nicolaus Leskov in actis diurnis articulos suos publicare incepit, initio pseudonymo M. Stebnickij (М. Стебницкий), dein multis aliis utens. Ab anno 1861 Petropoli colebat. Mense Maio anni 1862 in actis diurnis Petropolitanis nomine Apis borealis («Северная пчела») publicavit commentationem criticam de incendio, quod Petropoli pridie acciderat, in qua et accensores, ed administrationem reprehendit. Quia haec commentatio a fama ut accusatio rerum novarum cupidorum aestimata, eius auctor ab illis damnabatur. Paulo post, eodem anno, Leskov ut correspondens Apis borealis peregre venit, Imperium Austro-Hungaricum (terras Ucrainae occidentalis, Poloniae Bohemiaequae) et Franciam visitavit.

Decennio 187, vitam Russicam temporis ellius describens, nonnullas narrationes realisticas in lucem edidit, quarum sunt Acidus («Язвительный», anno 1863), Vita unius mulierculae («Житие одной бабы», anno 1863), Domina Macbeth districti Mscenscensis («Леди Макбет Мценского уезда», anno 1865) quod origo operae Demetrii Szostakowicz facta est, Bellatrix («Воительница», anno 1866), etc. In narratione sua Ovibos («Овцебык», anno 1863 publicata), et imprimis in mythistoriis Nusquam («Некуда», anno 1864 in lucem edita, a multis litteratoribus damnata), Cultris («На ножах», annis 18701871) certisque aliis operibus, participes motus revolutionarii Russici ('nihilistas', seu 'homines novos') vituperavit.

Decennio 188 iudicia scriptoris mutare inceperunt. Anno 1871 publicata est narraticula eius nomine Risus et dolor («Смех и горе»), ubi rerum natura Russiae monarchicae satyrice depicta est. Illo tempore Leskov de hominibus ingeniosis, patriotis Russicis, qui opera sua aliis hominibus dederunt, scribere incepit (e.g., annis 18721873 creavit «Соборяне», «Запечатленный ангел», «Очарованный странник»). Ab anno 1874 Leskov in parte speciali, libros pro populo editos perspiciendi, commissionis doctae Ministerii educationis popularis favebat operi. Anno 1875 denuo peregre venit, in temptationibus suis religiosis priscis spem dempsit, postquam nonnulla summaria satyrica de sacerdotibus orthodoxis scripsit.

Anno 1881 Nicolaus Leskov creavit unum ex operibus suis clarissimis, nomine Scaeva («Левша»), seu plenius Fabula de scaeva straboni Tulensi et de pulice chalybeio («Сказ о тульском косом левше и о стальной блохе»), ubi fidem suam in ingenium gentis Russici expressit. Ab anno 1883 in dimissione erat. Anno 1887 Leonem Tolstoj cognovit, qui apud creaturam eius magnopere contulit. In operibus suis ultimis (aut vero nomine, aut pseudonymis variis subscriptis) Leskov systhema politica Imperii Russici improbavit.

Nicolaus Simeonis filius Leskov obiit Petropoli die 21 Februarii Calendarii Iuliani (5 Martii Calendarii Gregoriani) anno 1895.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Leskov spectant.