Basilius Trediacovensis
| Basilius Trediacovensis | |
|---|---|
| Василий Тредиаковский (Тредьяковский) | |
| Natus | 5 Martii 1703 Astrachani |
| Obiit | 17 Augusti 1769 Petropoli |
Basilius Cyrilli filius Trediacovensis[1] (Russice Василий Кириллович Тредиаковский (Тредьяковский), tr. Vasilij Kirillovič Trediakovskij (Tred'jakovskij); 5 Martii 1703 – 17 Augusti 1769) erat poeta et scriptor, interpres atque theoreticus litterarum Russicus.
Filius sacerdotis, Basilius Trediacovensis annis 1723–1726 in Academia Slavico-Graeco-Latina Moscuensi, et annis 1727–1730 in Universitate Parisiensis studebat. Ab anno 1732 interpres apud Academiam Scientiarum Petropolitanam, annis 1745–1759 academicus illius erat.
Trediacovensis, una cum Michaele Lomonosov, conditor fuit versus accentualis-syllabici Russici, cuius regula elaboravit et descripsit in tractatu suo nomine Nova et brevis via ad compositionem versuum Russicorum («Новый и краткий способ к сложению стихов Российских»), anno 1735 in lucem edito. Dialogus de orthographia («Разговор об ортографии») eius, quem anno 1748 publicavit, est primum studium phoneticae linguae Russicae.
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |
Nota[recensere]
Nexus externus[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Trediacovensem spectant. |