Alexander Ostrovskij
E Vicipaedia
| Alexander Ostrovskij | |
|---|---|
| Александр Островский | |
| Natus | 12 Aprilis 1823 Moscuae |
| Obiit | 14 Iunii 1886 in vico Ščelykovo gubernii Costromensis Imperii Russici |
Alexander Nicolai filius Ostrovskij (Russice Александр Николаевич Островский, Aleksandr Nikolaevič Ostrovskij; natus 12 Aprilis 1823, mortuus 14 Iunii 1886) fuit clarus dramaturgus Russicus, membrum correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae.
Ostrovskij creavit multos ludos ad acta scaenarum compositas, quarum sunt e.g. Egestas non et vitium («Бедность не порок», anno 1853), Tempestas adversa («Гроза», anno 1859), Matrimonium Balsaminovi («Женитьба Бальзаминова», anno 1861), Silva («Лес», anno 1870), Lupi et oves («Волки и овцы», anno 1875), Virgo cassa dote («Бесприданница», anno 1878). Fabulis suis scaenicis opulentiam theatri Russici nationalis profundissime auxit.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Ostrovskij spectant. |