Transsilvania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nomina alia
Terra Ultrasilvana
Ultrasilvania
Pannodacia
Dacia Ripensis
Septem castra
Septemcastrensis pagus
Septem urbium regio
Dacoromanice
Transilvania
Ardeal
Hungarice
Erdély
Germanice
Siebenbürgen


Transsilvania (Dacoromanice: Ardeal sive Transilvania, Hungarice: Erdély, Theodisce: Siebenbürgen) olim Magnus Principatus et pars Regni Hungariae erat, ab anno 1920 (exceptis annis 1940-1944) ad Romaniam pertinet. Caput Principatus Septemcastrensis erat Alba Iulia, ubi adhuc est sedes episcopalis dioeceseos Romano-Catholicae. Princeps Stephanus Báthory annis 1576-1586 rex Poloniae erat.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula geographica Romaniae cum Transsilvania (ambitus aureus: Transsilvania usque ad annum 1918, ambitus luteus: partes pristini Banatus, Partii et Comitatus Maramarosiensis)
Sacellum rurale
Aspectus ruris in Transsilvania
Cibinium: Turris curiae

Oropedium Transsilvanum 300–500 metra super maris aequor surgit.


Flumina[recensere | fontem recensere]


Comitatus (cum urbibus capitalibus)[recensere | fontem recensere]

Transsilvania historica 56,883 ad 61,622 km² continebat regionibus Partium exclusis, quae quamvis a principe Transsilvaniae administratae tamen ad Principatum non pertinebant. Foedus apud Trianon sancitum (1920) demum nomine Transsilvaniae omne territorium ab Hungaria ad Romaniam datum appellavit, quae regio circiter 103,000 km² complectitur[1].

Transsilvania hodierna igitur etiam partes aliarum regionum pristinarum continet, quae Imperio Austro-Hungarico anno 1918 dilapso in varias civitates divisae sunt, sc. partem Dacoromanicam Banatus, partem orientalem Partii, quae etiam regio Chrysiensis[2] (Dacoromanice Crișana, Hungarice Körösvidék, Theodisce Kreischgebiet sive Kreischgau sive Kreischland) appellatur, et partem meridionalem regionis Maramarosiensis (quae est hodie Comitatus Maramarosiensis).

Transsilvania divisa est in sedecim comitatus (Dacoromanice: județ) et 103 600 km² comprehendit.

Transsilvania historica (cum Terra Siculorum):

Partium:

Banatus:

Urbes[recensere | fontem recensere]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Transsilvania rebus mineralibus dives, praecipue xylite, ferro, plumbo, mangano, auro, cupro, gas subterraneo, sale, sulphure. Negotia ampla in ferro chalybeque, rebus chemicis pannariisque. Pecuaria et negotiatio lignaria magni momenti sunt, etiam pomarii,agri et vini cultura.

Transsilvania circiter 35% PDG Romaniae producit; productus per capita circiter $11 500 explet, qui est 10% supra reditum medium in Romania.


Incolae[recensere | fontem recensere]

Secundum anni 2002 censum, huic regioni 7 221 733 incolae sunt, quorum maior pars sunt Dacoromani, ad hoc Hungari, Zingari et Germani.


Historia[recensere | fontem recensere]

Transsilvania antiqua[recensere | fontem recensere]

Regnum Dacorum, rege Burebista, 82 a.C.n.

Herodotus de Agathyrsis incolis Transsilvaniae saeculo 5. a.C.n. narrat.

Regnum Dacorum initio saeculi 2 a.C.n. sub Orole rege exsistebat. Sub rege Burebista contemporaneo Iulii Caesaris regnum Dacorum maximum extentum attigit.

Daci tempore Augusti saepe nominati sunt. Iis aliquot oppida munita erant, inter quae Sarmizegethusa a Romanis Ulpia Traiana appellata.

Insigne Transsilvaniae (1659)


Insigne Transsilvaniae[recensere | fontem recensere]

Eo in scuto trium in Transsilvania nationum lege unitarum insignia propria conspiciuntur: Comitatuum Hungaricorum aquila, Siculorum sol et luna, Saxonumque septem civitates. Insignia pileo principali coronantur. Anno 1612 Gabriele Báthori principatum tenente insigne assumptum sunt; usque ad illum annum insigne sibi proprium Transsilvania non habuit, sed communi Hungariae Regni scuto utebatur.[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

In cultura populari[recensere | fontem recensere]

Transylvania saepe cum principe Dracula adiungitur ob librum eiusdem tituli ab Abrahamo Stoker scriptum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Elemér Illyés: National minorities in Romania change in Transylvania, Territory and Population
  2. forma Chrysiensis apud R. Ardealan, Banatul, Ardealul etc. versio interretialis (pdf) apud istorie.ulbsibiu.ro
  3. Joseph Benkö, Transsilvania sive Magnus Transsilvaniae Principatus, Claudiopoli 1834 (ed. 2), I/1, p. 38

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones fontium
  • Andreas Veress, ed., Epistolae et acta Jesuitarum Transylvaniae temporibus principum Báthory (1571-1613). Vol. 1. Claudiopoli, 1911 Textus apud archive.org
  • Andreas Veress, ed., Acta et epistolae relationum Transylvaniae Hungariaeque cum Moldavia et Valachia. Vol. 1. Claudiopoli, 1914 Textus apud archive.org
  • Xenopol, Alexandru D. (1896), Histoire des Roumains, i, Paris, pp. 168
  • Milton G. Lehrer and David Martin,Transylvania: History and Reality, Bartleby Press; 1986
  • Ion Grumeza, Dacia: Land of Transylvania, Cornerstone of Ancient Eastern Europe, Hamilton Books, 2009
  • Constantin C Giurescu,Transylvania in the history of Romania: An historical outline,Garnstone P; 1969