Ascensio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ascensio multis in religionibus ac mythis finem supremum denotat, quo itur. In religione Iudaica, Christiana et Islamica significat quendam cum animo et corpore in mundum ulteriorem (sive caelum) pervenire mortem non passum.

Religio Iudaica[recensere | fontem recensere]

Vetus Testamentum ascensionem Henoch in libro Genesi (5,24) commemorat, postquam per 365 annos in terra versatus est (5,23), et ascensionem Eliae prophetae in curru igneo (II Reg 2,11). Iudaismus etiam fabulam de ascensione Moysis et Isaiae prophetae cognoscit.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ascensio Isaiae

Religio Christiana[recensere | fontem recensere]

Ascenio Iesu in Novo Testamento ter commemoratur: Mc 16,19; Lc 24,51; Act 1,1-11. Christus discipulis suis post resurrectionem per 40 dies visus et tum in caelum ascendit, ubi "ad dexteram Dei patris“ sedens caelum et terram regit. in Ecclesia Catholica et in Ecclesiiis Orthodoxis est etiam festum Assumptio Mariae in caelum. In apocryhis etiam ascensio Petri necnon Ioannis evangelistae describitur.

Religio Islamica[recensere | fontem recensere]

In sura 4,157 legitur Isa bin Maryam (Iesum) non morte naturali obiisse, sed a Deo ad se assumptum esse.

Traditio Islamica vult Mahometum prophetam miro modo Mecca Hierosolyma translatum esse, unde in caelum ascendit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]



Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!