Adolphus Köster

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Adolphus (Adolf) Köster (natus in oppido Verda apud Bremam 8 Martii 1883, mortuus Belgradi 18 Februarii 1930) fuit legatus et vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Köster ad annum 1894 in oppido Kappeln (in Sliasvico), deinde ad annum 1900 in oppido Bergedorf apud Hamburgum vixit. Postquam maturitatem adeptus est, Marburgi theologiae et philosophiae stidebat, et anno 1905 probationem accepit. Anno 1907, Erlangae doctor philosophiae promotus est. Tum diurnarius et scriptor laboravit atque anno 1912 habilitatus est et docens privatus in Universitate Monachii docebat. Inter primum bellum mundanum diurnarius de pugnis rationes dabat. Anno 1918, pro cancellaria reipublicae Borussiae, deinde ab initio anni 1919 pro cancellaria imperii laboravit, et eodem anno commissarius Germaniae in regione Sliasvici Septentrionalis fuit, ubi suffragium habebatur, an hic pagus ad Daniam vel ad Germaniam pertineret.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 10 Aprilis 1920 Köster Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Müller I nominatus est, sed iam 21 Iunii eiusdem anni hoc officium finitum est. Die autem 26 Octobris 1921, is Administer Imperii Rerum Internarum in consilio ministrorum Wirth II nominatus est et ad 14 Novembris 1922 mansit.

Legatus Germaniae[recensere | fontem recensere]

Köster, postquam administerium reliquit, anno 1924 legatus Germaniae Rigae in Lettonia factus est, et ad annum 1928 mansit. Deinde legatus Belgradi fuit. Cum ibi anno 1930 non iam grandaevus inflammatione caeci mortuus esset, hic nuntius multos homines magno dolore adfecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]