Gulielmus Stuckart

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stuckart Wannsee Conventui inter quem Iudaeorum holocaustum ordinatum est ut Administerii Imperii Rerum Internarum legatus die 20 Ianuarii 1942 interfuit

Gulielmus (Theod. Wilhelm) Stuckart (natus 16 Novembris 1902 Aquarum Mattiacarum; mortuus 15 Novembris 1953 iuxta Hannoveram) vir publicus fuit vir publicus nazista qui magnam partem in holocausto habuit, id est in stragibus Iudaeorum inter tyrannidem Nazisticam.

Familia et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Stuckart filius ministri publici ferroviariae fuit et Christiana fide educaretur. Postquam maturitatem adeptus est, anno 1919 gregem voluntariorum militum Francisci de Epp accessit. Ab anno 1922 iurisprudentiae Monachii et Francofurti studebat. Eodem anno iurisconsultus factionis NSDAP factus est. Anno 1928 doctor iurisprudentiae promotus et iudex nominatus est. Ab anno 1932 causidicus fuit.

Magistratus[recensere | fontem recensere]

Stuckart, qui ab anno 1922 sodalis NSDAP fuit et ab anno 1932 SA seu Sturmabteilung seu "divisionem oppugnatoriam" accessit. Anno 1933 brevi tempore magister civium Stettini fuit, deinde in administerio Borussiae Institutionis Publicae, deinde secretarius statalis in Administerio Imperii Institutionis Publicae, postremo ab anno 1935 in Administerio Imperii Rerum Internarum laboravit. Anno 1943, cum administer rerum internarum Gulielmus Frick dimissus esset, Stuckart se administrem fore sperabat, sed tum Henricus Himmler novus administer a Adolpho Hitler factus est. Non prius quam 8 Maii 1945 - post mortem Hitler et Pauli Giesler, qui a Hitler ex testamento administer destinatus est - ipse administer factus est, sed cum aliis administris ultimi consilii ministrorum 23 Maii ab Alligatis captus est.

Crimina[recensere | fontem recensere]

Stuckart iam anno 1935 cum aliis leges antiiudaicas Norimbergae composuit et 20 Ianuarii 1942 consilio interfuit, quo nex omnium Iudaeorum Europae constituitur (Theod. Wannseekonferenz).

Iudicium et poena[recensere | fontem recensere]

Anno 1947 Stuckart Norimbergae criminum belli accusatus est. Se defendebat dicens, se in consilio anni 1942 contra necem praesentem Iudaeorum censuisse et eos sterilitandos esse dixisse. Quod inter bellum fieri non potuisse. Itaque se eorum vitam servavisse. Iudicium ea credidit et eum 1949 ad carcerem minus quam quattuor annorum damnavit. Praeterea valetudine malo fuit. Itaque post iudicium statim liberatus est.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Deinde Stuckart iterum cursum honorum appetivit. Sodalis Conventus Totius Germaniae/Foederis Fugatorum et Iure Depositorum (GB/BHE) factus est et in Administerio Foederali Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli Theodoro Oberländer duce minister publicus factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]