Latinitas bona

Virgo Candelariae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Virginis Candelariae in Basilica Virginis Candelariae monstrata
Basilica Virginis Candelariae (Insula Nivaria)

Virgo Candelariae[1] (Hispanice Nuestra Señora de la Candelaria o Virgen de Candelaria) est patrona Canariarum Insularum.[2][3] Statua in basilica homonyma in communi Candelaria invenitur, 20 km a Sancta Cruce Nivariae meridie versus distanti. Haec basilica, ab Henrico Marrero Rigalado architecto autochthono designata et prope oram maris aedificata, est locus peregrinationis insularum omnium Canariarum.

Virgo Candelariae est Madonna nigra, quae ornamentis aureis copiose decorata in aedicula principalis basilicae altaris conlocatur, fidelibus proponitur, qui cottidie post missam ad virginem venerandam ad altare advenire possunt.

Statua Gothica centum annos ante adventum Hispanorum a duobus Guanchus, ut aborigenes appellantur, ad litus invenisse dicitur, tunc nomine Chaxiraxi culta. Anno 1599, Clemens Papa VIII eam patronam Insularum Canariarum declaravit.[4][5][6] Anno 1867 Pius Papa IX eam principalem insularum Canariarum archipelagus patronam declaravit.[7][8][9]

Statua fluctibus procellaque ex capella, ubi per 300 annos servata erat, die 7 Novembris 1826 abrepta est. Sculptori Hispanico Ferdinando Estévez a fratribus ordinis Praedicatorum mandatum est ut exemplar originali simile efficeret. Anno 1830 consecrata et in antiquam Ecclesia Virginis Candelariae conlocata est.

Nomen Candelaria[10] est nomen mediaevale ad litteram festum candelarum (hodie: Festum in Praesentatione Domini) valens.

Etsi dies festus Beatae Mariae Virginis Candelariae una cum tota Ecclesia Catholica die 2 Februarii celebratur, etiam die 15 Augusti (in die Assumptionis BMV) apparitio eius celebratur. Hoc die multitudo peregrinorum ad patronam floribus venerandam accurrit.[11]

Benedictus Papa XVI Sanctuarium Beatae Mariae Virginis Candelariae Basilicam Minorem nominavit.[12]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!