Chios
Chios (Graece Χίος) est insula Graeciae in mari Aegaeo sita, iuxta litus Turciae, et cum praefectura eiusdem nominis fere cotermina. Insula societate navigatorum negotiatoriorum praeclara est et oppidis mediaevalibus.
Idem nomen ab antiquitate retinent et insula et urbs principalis; nomen mutaverunt in linguis suis qui insulam temporibus recentioribus possiderunt, videlicet Genuenses Scio, Turci Sakiz صاقيز.
[recensere] Geographia
In forma fere insula est lunata, 50km in longitudinem et 29km in maximam latitudinem, panditque 842 km2 (325 milia passuuum2). regionisque situs autem est aridus et montanus, iugo trans longitudinem surrecto, ex quo summae montes Pelineon (1297 m) et Oros (1188 m) in septentrionalibus partibus insulae iacent. Media insula oriens ab occidenti iugo collium qui Provatas appellati sunt, dividitur.
Insulam incolunt nunc 51,936 (census 2001).
Nonnulli Chiani se ad urbes in Graecia propria. Diaspora hominum praeclare in Londinio, Novo Eburaco, et Australia.
Idem navigatores negiotiatorii frequentant. Ex eis mercibus quae exportabantur masticum habet primum locum, sed quoque conspicua sunt olivae, fici, vinum, et paucam copiam cerasorum.