Pax Londinii (1913)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pace Londinii die 30 Maii 1913 Bellum Balcanicum Primum finitum est, quo Serbia, Graecia, Bulgaria Mons Nigerque contra Imperium Ottomanicum pugnaverunt et victoriam adepti sunt.

Bellum Balcanicum Primum[recensere | fontem recensere]

Regiones ab hostibus Imperii Ottomanici mense Aprili 1913 expugnatae

Die 8 Octobris 1912 socii bellum in Imperium Ottomanicum coeperunt et Turcos proeliis variis vicerunt. Die 7 Novembris exercitus Graecus Thessalonicam expugnavit et 21 Februarii 1913 Ioanninam. Copiae Bulgaricae diebus 4 - 8 Novembris frustra Constantinopolin expugnare temptabant et 20 Novembris indutias separatas cum Turcis constituerunt. Die 2 Februarii 1913 bellum renovaverunt et 25 Martii Adrianopolin expugnaverunt. Die 1 Maii indutiae iterum stipulatae sunt.

Constituta Pacis[recensere | fontem recensere]

  • Turcia omnes regiones, quas in Europa possederat paene parvam partem, quae ad Constantinopolin pertinet victoribus tradere coacta est.
  • Quo modo terra a Turcia relicta inter victores dividendae sint, foedere decretum non est.
  • Creta insula a Turcibus civitatibus maioribus relicta est, sed cui insula tradenda sit, constitutum non est.

Effectus pacis[recensere | fontem recensere]

Pax diuturna a foedere Londinii servata non est. Nam paucis diebus post Serbia, Graecia Romaniaque atque postea Imperium Ottomanicum Bulgariam aggressi sunt Bello Balcanico Secundo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]