De architectura (Vitruvius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Manuscriptio a Vitruvio. Charta pergamena e circa anno 1390.

De Architectura est opus solum nobis servatum auctoris Latini M. Vitruvii Pollionis, qui temporibus Augusti floruit Augustoque ipso librum suum dicavit. Opus libros decem continet, qui rationes architecturae disputant:

I Virtutes architecti
II Materiae aedificandi earumque usus
III Templa generatim tractata atque aedes Ionicae
IV Ordines columnarum
V Aedificia publica
VI Domus et villae
VII Supellex
VIII Aedificatio in aqua
IX Horologia
X Tollenes et machinae belli

Vitruvii de architectura fundamenta sunt:

  1. firmitas → aedificium longe durandum est.
  2. utilitas → aedificium usui aptum faciendum est.
  3. venustas → aedificium pulchrum faciendum est.

E Vitruvio, ut rectus et confectus architectus sit, studendum est ius, geometria, medicina etc. Opus Vitruvii praesertim mensurarum proportiones tractat, quibus observatis symmetria sequatur. Mensurae rectae ex partibus corporis hominis sicut ex pede, cubito digitoque, efficiuntur. Hae proportiones deinde ad aedificandum accommodantur, sicut ad partes columnarum.

Fortuna operis[recensere | fontem recensere]

Liber De architectura inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines. Libri legi possunt apud http://architectura.cesr.univ-tours.fr/Traite/Auteur/Vitruve.asp?param

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad De Architecturam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • M. Vitruvius Pollio, De architectura, Granger, F., Great Britain, Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931 (repr. 1955)
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 287-292
  • Krimpen-Winckel, L. M., Ordinatio et dispositio: design and meaning in Pompeian private architecture, Netherlands, Leiden, Leiden University, 2009