Mastiche

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacrima mastichae a cortice lentisci pendet

Mastiche vel mastice (-ēs, f., Graece μαστίχη) est resina bene olens ex cortice lentisci obtenta. Mastiche plurima ac optima in Chio insula gignitur e varietate P. lentiscus var. Chia ibi florenti.[1] Huic speciei haud dissimilis est resina terebinthina ex arboribus P. atlantica et P. terebintho proveniens.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sunt etiam variantes masticha (-ae, f.), masticum (-ī, n.) et mastix (-stichis, f.), vide Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannoverae1918 (8. editio) sub voce mastiche

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!