Civitates Foederatae Micronesiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Civitates Foederatae Micronesiae
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententiola: "Pax Unitas Libertas"

"Peace Unity Liberty" (Anglice)

Locus Foederatarum Micronesiae Civitatum
Locus Foederatarum Micronesiae Civitatum
Linguae publicae Lingua Anglica, Ulithiana, Voleaiana, Yapensis, Ponapeana, Cosraeana, et Trucensis
Caput Palikir
Praeses Emmanuel Mori
Praeses vicarius Alicus L. Alik
Area
 - Totalis
 - % aqua
Locum 188a
702 km²
insignificativum%
Numerus incolarum
 - Totalis (2007)
 - Spissitudo incolarum
Locum 181a
107 862 incolarum
154/km²
Libertas
 - Declarata
 - Agnita
(a CFA)
1986
1986
Moneta Civitatum Foederatarum Dollarium
Zona Horaria UTC +10 et +11
Hymnus nationalis Patriotae Micronesiae (Anglice: Patriots of Micronesia)
Interretis abbreviatio .fm
Praefixum telephonicum 691

Civitates Foederatae Micronesiae, etiam nomine publico (Anglice) Federated States of Micronesia, vulgo falsoque tantum Micronesia,[1] est insularis civitas sui iuris in Carolinis Insulis Oceani Pacifici occidentalium sita, ad septentrionem Novae Guineae patens. Civitates, quondam Territorii Fiduciarii Insularum Pacifici, Nationum Consociatarum Territorii Fiduciarii sub administratione Civitatum Foederatarum pars, nunc sunt libera res publica cum Civitatibus Foederatis consociata. Anno 1979, constitutionem sanxerunt, et anno 1986 libertatem sub Pacto Liberae Consociationis cum Civitatibus Foederatis consecutae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Maiores indigenarum se abhinc annorum circa quattuor milia statuerunt. "Decentralizatum"? in regulis fundatum systema denique "centralizatius"? oeconomicum religiosumque imperium in Yapo conditum factum est.

Nanmadolum, in parvarum artificialium insularum canalium reticulo conexarum serie consistens, pluries Pacifici Venetiae nominatur. Prope insulam Ponapem invenitur, et sollemnis et politica Domus Saudelerianae sedes esse solebat, quae aestimatos 25 000 Ponapeanos homines e circa annum 500 usque ad 1500 coniunxit, conlapso systemate.

Exploratores Europaei, primum Lusi Condimentorum Insulas (in Indonesia) invenientes, et postea Hispani in Carolinas saeculo sexto decimo pervenerunt, ubi Hispani libertatem suam statuerunt. Germaniae anno 1899 venditae, Iaponia anno 1914 captae sunt, antequam Civitates Foederatae Americae eas per secundum bellum mundanum occuparent et sub Nationum Unitarum auspiciis anno 1947 velut Territorii Fiduciarii Insularum Pacifici partem administrarent.

Per secundum bellum mundanum gravis Iaponiae classis navalis pars in Lacuna Trucensi sita est. Februario anni 1944, Operatio Grando (Anglice: Operation Hailstone  ; Iaponice: トラック島空襲), praecipuorum navalium belli proeliorum unum, in Truk acta est, ubi multae naves aeronavesque auxiliares destructae sunt.

Die 10 Maii 1979 quattuor Territorii Fiduciarii districtus novam constitutionem ut Foederatae Micronesiae Civitates fierent sancire. Palau, Insulae Marsalienses, et Insulae Marianae Septentrionales rempublicam se non coniungere elegerunt. Foederatae Micronesiae Civitates Pactum Liberae Consociationis cum Civitatibus Foederatis Americae obsignavere quod Micronesium ortum e tutela in libertatem notans die 3 Novembris 1986 valere coepit. Pactum anno 2004 renovatum est.

Res politicae[recensere | fontem recensere]

Foederatae Micronesiae Civitates anni 1979 constitutione gubernantur quae primo iura humana providet et gubernativarum? potestatum separationem statuit. Unicameralis Congressus quattuordecim sodales populari suffragio electos habet. Quaterni senatores, unus e quaque civitate: per quattuor annos munus servant; reliqui decem senatores unius sodalis districtus in populo fundata repraesentant et eorum munus biennium durat. Praeses et praeses vicarius a Congressu inter quattuor senatores in quaque civitate fundatos eliguntur ut per quattuor annos ramum exsecutivum praesideat; quorum congressus sedilia cum specialia comitia implentur. Praeses et praeses vicarius a designatorum ministrorum consilio adiuvantur. Non sunt formales factiones politicae.

Partes administrativae[recensere | fontem recensere]

Quattuor foederationis civitatis sunt:

Vexillum Civitas Latine Civitas Anglice Caput (Latine) Caput (Anglice) Area terrestris Incolae Incolaria spissitudo
Flag of Chuuk Trucum Chuuk Veno Weno 127 km² 53 595 420 per km²
Flag of Kosrae Cosrae Kosrae Tofolum Tofol 110 km² 7 686 70 per km²
Ponape Pohnpei Colonia Kolonia 346 km² 34 486 100 per km²
Flag of Yap Yapum Yap Colonia Colonia 118 km² 11 241 95 per km²

Haec civitates in communia subdividuntur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Foederatarum Micronesiae Civitatum tabula
Coloniae urbis conspectus e Sochesiano Iugo (Anglice: Sokehs Ridge) in Ponape.

Foederatae Micronesiae Civitates in 607 insulis 1800 milia passuum (2900 chiliometrorum per Insularum Carolinarum archipelagus Philippinarum oriente latis consistunt. Quattuor constituentes insularum circuli sunt Yapum, Truk, Ponape, Kosrae. Singula quarum civitas singula stella nationali in vexillo repraesentatur. Caput est Palikir, in Ponape.

Habitantibus septem publicis linguis uti licet: Anglica, Ulithiana, Voleaiana, Yapana, Ponapeana, Kosraeana, Trukana. Insulani aliis linguis utuntur, quae sunt Pingelapensis, Gnaticensis, Satavalensis, Capingamarangina, Nuquorensis, lingua Puluvatensis, Mortloccensis, Mocilensis.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oeconomica Foederatarum Micronesiae Civitatum vita praecipue in agricultura piscatuque consistit. Insulae pauca habent mineralium pretiosorum deposita, superioris gradus phosphato excepto. Cum longa linea thunnorum piscatus quoque cum adventiciis navibus e Taivania et Sina decennio 200 gubernatis est. Industriae periegeticae potential? est, sed loci longinquitas et adaequatarum installationum carentia ab evolutione sua impediunt. Fiscale ex Civitatibus Foederatis auxilium primus reditus fons est, cum Civitatum Foederatarum pignore ad sumendum 1.3 biliones dollariorum insulis inter annos 1986 et 2001. Geographica segregatio et pauperiter evoluta infrastructura praecipuos obices incrementi longi temporis sunt.

Civitas dollarium CFA ut propria moneta utitur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Foederatarum Micronesiae Civitatum autochthones incolae, qui praecipue Micronesii sunt, in variis ethnolinguisticis circulis consistunt. Fere omnes sunt homines Pacifici et Asii: Trucenses 48.8%, Ponapeani 24.2%, Cosraeani 6.2%, Yapenses 5.2%, insulani extra Yapum 4.5%, Asii 1.8%, Polynesii 1.5%, alii 6.4% et ignoti 1.4%. Multi Micronesii Iaponicae originis aliquod habere sciuntur qui inter Iaponicos colonos et Micronesios matrimoniorum resultatio per Iaponicam colonialem periodon sunt.

Crescens Americanorum, Australianorum, Europaeorum Sinorum, et Philippinorum incolarum numerus est. Lingua Anglica gubernationis, et secundariae et tertiariae educationis communis lingua facta est. Extra principales capitales quattuor Foederatarum Micronesiae Civitatum urbes, propriis linguis ante omnia homines utuntur. Incolarium incrementum magnum cum amplius 3% anniversarie manet, aliquantum orbis terrarum emigrationis compensatum.

Ponape ob extremae achromatopsiae speciei Pingelapice: maskun nominatae praevalentiam clarum est.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Cetolithos?, specimen nummorum saxosorum Yapensium circa octo pedes (2.4 metra) altum, in vico Gachparico stat.

Quattuor civitates singulae singulas culturae memorias habent, sed cultura et oeconomia etiam vincula communia saeculis abhinc sunt. Exempli gratia, similitudines morum sicut familiae tribusque extensarum magni momenti esse in omnibus insulis inveni possunt.

Yapum ob suos "nummos saxosos" (cetolithous?), magnos de more e calcita discos cum longa usque ad decem pedes (quattuor metra diametro, foramine in medio patente, clara est. Insulani, monetarum domini conscii, non necessarie eas movent mutato domino. Sunt quinque genera praecipua: membum, gavum, rayum, yarum, rengum (Yapane: mmbul, gaw, ray, yar, reng), quorum ultimum diametrum solum unum pedem (0.3 metra) longum habet; quorum valor tum in magnitudine tum in historia fundatur; quorum multa de aliis insulis tam longinquis quam Nova Guinea empta sunt, sed pleraque ex antiquis temporibus ex Palau venerunt. Circiter quorum 6500 circa insulam sparsa sunt.

Defensionis pactiones[recensere | fontem recensere]

Foederatae Micronesiae Civitates sunt liberae et se gubernans civitas in libera consociatione cum Civitatibus Foederatis quae eius defensionis totum responsales. Divisio Maritimae Vigilantiae paramilitare Maritimum Cornu et parvam Maritimae Biocolytiae unitatem operatur.

Pactum Liberae Consociationis Foederatarum Micronesiae Civitatum cives se Civitatum Foederatarum exercitui iungere sine permanentis residentiae aut civitatis iure obtento permittit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sicut nomen speciei Leucothoe Micronesiae.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!