Algebra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pittacium cursuale vultum monstrans Machometi ibn Musa al-Kwarizmi qui librum de algebra saeculo VIII scripsit.
Systemata Numerica Mathematicae.
Numeri Elementarii

Naturales \mathbb{N} {0,1,2,3...}

Integri \mathbb{Z} {...-2,-1,0,+1,+2,...}

Rationales \mathbb{Q}{...-1/2..0..1/2..1...}
Reales \mathbb{R} {Q U I}

Complexi \mathbb{C}

Infinitas \infty

Variae radices
Mathematicicus Hellenisticus Euclides algebram geometricam spectatoribus ostendit.

Algebra est disciplina mathematica quae quantitates abstractiter considerat a perspectiva aequationes solvendi.

Algebra incepit in generalizatione quadam de arithmetica, qua symbola loco numerorum substituta sunt. Haec methodus repperta est ut perutilis ad problemata solvenda quibus sunt relationes inter ignotas quantitates quasdam in aequationum forma.

Vocabulum algebra primum Latine usurpatum est anno 1140, in translatione libri cuiusdam, cui titulus est Arabice الكتاب الجبر والمقابلة (Al-Kitab al-jabr wa-l-Muqabala) significans Liber Compendiosus de Computando per Perfectionem Compensationemque. Liber descripsit quomodo aequationes lineares vel quadraticas simples solvere possumus operationibus symbolicis utendo. Lingua Arabica, al-jabr significat motum quantitatis ad alterum latus aequationis subtractae. Sed haec est sola una pars totius artis algebraicae.

Theoria numerorum[recensere | fontem recensere]

In antiquitate omnes quantitates originabant in geometria et mathematici aequationes solvebant methodis geometricis. Saeculo IV librum Arithmetica a Diophanto scriptum notissimum fuit tantum pro numeros considerando sine iustificatione geometrica quantum pro usu symboli permonodico ad quantitatem ignotam designandam.[1]

Diophantus, sicut alii mathematici suae aetatis, ad aequationes solvendas solos numeros naturales intuitur. Et notationes eius erant perprimitivae. Methodos subsequenter mathematici excoluerunt. Saeculo VIII liber celeber de algebra a Machometo ibn Musa al-Kwarizmi scriptus methodos de aequationes gradus secundi solvendo simplices ostendit, systema notationis algebraicum melius monstrans. Etiam ea aetate systema decimale Arabicum magnopere progressum mathematicae adiuvit.

Mille annis postea, ad aequationes magis intricatas solvendas, mathematicis oportuit novos numeros comperiri, sicut numeros irrationales et numeros complexos. Aequatio celeberrima, quae multos tales numeros simul proponit, est aequatio Euleri[2]

e^{i \pi} = -1 \,

ubi e = 2.71828... est numerus Euleri, i = \sqrt{-1} unitas imaginaria, π = 3.14159... numerus pi, et -1 unitas negativa. Deinde anno 1806 Ioannes Robertus Argand demonstravit theorema algebrae fundamentale, quod dixit esse exactiter n solutiones distinctas cuique aequationi polynomiali gradus n

\Sigma_{k=0}^n\, c_k\, z^k = 0

ubi c_k sunt coefficientes valoribus complexis. Independenter postea Gauss ea theorema quoque demonstravit annis 1816 et 1849.

Saeculo XIX mathematici etiam novas structuras algebraicas e numeris factas comminiscerunt sicut quaterniones, vectores, matrices, et tensores. Tales sunt perutiles non modo ad simultanea aequationum systemata solvenda, sed hodie etiam ad computationes numericas computatris facendas.

Algebra abstracta[recensere | fontem recensere]

Postquam tanti numeri novi definiuntur, nova algebrae abstractae disciplina incepta est ut numeri suarum operationum, sicut + et *, arithmeticarum contextu abstractiter meditetur et ut condiciones determinentur quibus aequationes algebraicas solvantur.

Res algebrae abstractae sunt numerorum generalizationes classificatae modo axiomatico secundum earum operationes:

  • Copia = rerum elementalium collectio quaedam sine aut cum operationibus inter elementos definitis.
  • Grex = copia clausa sub operatione invertibili associativaque, symbolo "+".
  • Grex abelianus vel commutativus = copia clausa sub operatione invertibili associativaque commuativaque, symbolo "+".
  • Anellus = grex abelianus etiam clausus sub secunda operatione symbolo "*" associativa, commutativa, invertibilique quae se distribuit super illam "+".
  • Corpus = anellus cuius elementa (zeri "0" excepto) sub operatione "*" quoque formant gregem abelianum.

His in definitionibus, oportet greges esse clausos sub operationibus definitis, id est, si 1 est in grege quodam oportet 1+1 quoque esse in eodem grege, et sic itidem alia gregis membra.

Mathematicus Francogallicus Evaristus Galois, qui primus fuit ut nomine grex (Francogallice: groupe) utatur ad collectionem permutationum designandam, anno 1832 problema magnum supervavit, cum illas condiciones determinavit necessarias sufficientesque ad omnes aequationes polynomiales solvendas solo numeris realibus utendo.[3] Sui labores nobis dederunt fundamentum theoriae Galois, quae pars maior algebrae abstractae hodie est. Tragice Galois solos duo et viginti annos vixit, in monomachia interfectus.

Algebra applicata[recensere | fontem recensere]

Res algebrae abstractae non sunt soli numeri et structurae numeris factae. Res quoque possumus definire e quoque collectione de qua operationes possumus definere sine contradictione. Specialiter, gregis membra possunt esse operationes logicae vel rerum symmetriae sicut circuitationes. Tales greges habent maximos usus in aliis partibus mathematicae, physicae, machinarum scientiaeque. Greges bene graves sunt ad aequationes differentiales solvendas, multas quaestiones physicales repraesentantes.

Disciplinae algebrae modernae[recensere | fontem recensere]

Algebra Latine in reti[recensere | fontem recensere]

p. 155 Leibnitii Monitum de Characteribus Algebraicis prima pagina
p. 160 Leibnitii Symbolismus memorabilis calculi Algebraici et Infinitesimalis, in comparatione potentiarum et differentiarum; et de Lege Homogeneorum Transcendentali: prima pagina
p. 166 Philippi Naudaei Iunioris Regulae, qua inveniuntur omnes cuiuslibetcunque producti Algebraici divisores... prima pagina
  • 1723 Miscellanea Berolinensia ad incrementum scientiarum II
p. 66 Philippi Naudaei Iunioris Regula, qua inveniuntur, omnes divisores cuiuscunque producti Algebraïci... prima pagina

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "According to a generally accepted hypothesis of Heath’s, his sign for this was probably originally a contraction of the first two letters, αρ, of the Greek word for number, αριθµoς." Norbert Schappacher (2005). Diophantus of Alexandria : a Text and its History (Anglice).
  2. Leonhardi Euleri Opera (in forma .pdf)
  3. Opera a Evaristo Galois scripta in linguis variis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png