Symbolum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Symbolum, in religione Christiana, dicitur expressio dogmatum fidei authorativa? ac promulgata. Hae expressiones unitatis fidei, apud multos Christianos, recitantur in commune. Symbola etiam vocantur Credo a primo verbo Symboli Nicaeni-Constantinopolitani.

Inter nota symbola sunt Symbolum Nicaeni-Constantinopolitanum, Symbolum Apostolorum, et Symbolum Quicumque, quod et Symbolum Sancti Athanasii vocatum habetur testimonium ad fidem orthodoxam in Trinitatem.

Symbolum:

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, Factórem cæli et terræ, Visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei Unigénitum, Et ex Patre natum ante ómnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: Per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem Descéndit de cælis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto Ex María Vírgine, et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; Passus, et sepúltus est, Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras, Et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, Iudicáre vivos et mórtuos, Cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: Qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: Qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, Et vitam ventúri sæculi. Amen.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg