Carolus Fridericus Gauss
| Carolus Fridericus Gauss | |
|---|---|
| Carl Friedrich Gauß | |
| Natus | 30 Aprilis 1777 Brunsvici |
| Obiit | 23 Februarii 1855 Gottingae |
Carolus Fridericus Gauss (natus Johann Carl Friedrich Gauß, 30 Aprilis 1777; mortuus 23 Februarii 1855) fuit mathematicus et scientiarum doctus Germanicus, qui multos progressus in multis campis effecit, inter quos theoria numerorum, statistica, explicatio mathematica (analysis), geometria differentialis, geodesia, geophysica, electrostatica, magnetismus, astronomia, optica. In statistica methodum quadratorum minimorum cognovit.
Tantopere in scientia tam prodiit ut et "princeps mathematicorum"[1] et "maximus mathematicus post antiquitatem" aliquando appellatur, atque inter computatra humana numeratur. Gauss unus ex potentissimis mathematicis in historia, cum Archimede, Newtono, Eulero, aestimatur.[2]
Index |
Vita [recensere]
Anni primi (1777–1798) [recensere]
Carl Friedrich Gauss natus est die 30 Aprilis 1777 Brunsvici in Ducatu Brunsvici-Wolfenbüttel, nunc parte Saxoniae Inferioris Germaniae, filius parentium pauperorum classis laborantium.[3] Mater quidem legere et scribere non potuit, et diem eius ortus numquam in tabulas rettulit.
Gauss puer portentosus erat, et iam adolescens ingenium suum proferebat; e.g., cum magister discipulis imperavit summam facere omnium numerorum ab uno usque ad centum, puer statim respondit 5050 (et magistrum, qui sibi pausam speravisset, frustravit). Nam Gauss intellexit 100 plus 1 101 facere, 99 + 2 item, 98 + 3 item, et cetera, ita sequuntur usque ad 50 plus 51 = 101. Ergo quingagies 101 summa rogata esse debet quae 5050 est.
Dixit Gauss "Mathematica regina scientiarum est et theoria numerorum regina mathematicae est."[4]
Suum maximum opus erat Disquisitiones Arithmeticae, anno 1801 editum.
Etiam formulam cognovit qua dies paschales in calendario determinari possunt.
Commemorationes [recensere]
Inter res ex Gauss appellatas sunt:
- Degaussing (Anglice)
- Gauss, crater diruptionis in Luna[5]
- 1001 Gaussia, asteroides
- Gauss, navis in expeditio Gaussiana ad Antarcticam adhibita
- Gaussberg (Germanice, 'Mons Gauss'), mons ignifer exstinctus, ab expeditione supra dicta inventus
- Turris Gauss, turris observatoria Dransfeld in urbe Germaniae
- Gauss Haus (Germanice, 'Domus Gaussiana') in Universitate Utae
- The Gauss Building (Anglice, 'Aedificium Gaussianum'), in Universitate Idahi (Collegium Ingeniariae)
Notae [recensere]
- ↑ Zeidler, Eberhard (2004). Oxford User's Guide to Mathematics. Oxoniae: Oxford University Press. p. 1188. ISBN 0198507631.
- ↑ Scientific Monthly 24:402–414.
- ↑ "Carl Friedrich Gauss". Wichita State University.
- ↑ Locus in Wolfgang Sartorius von Waltershausen (1856, retractatus 1965), Gauss zum Gedächtniss Sändig Reprint, Verlag H. R. Wohlwend. ISBN 3-253-01702-8. ISSN B0000BN5SQ ASIN: B0000BN5SQ.
- ↑ L. E. Andersson et E. A Whitaker, NASA Catalogue of Lunar Nomenclature, NASA RP-1097 (1982).
Opera [recensere]
- 1799: Demonstratio Nova Theorematis Omnem Functionem Algebraicam Rationalem Integram Unius Variabilis in Factores Reales Primi vel Secundi Gradus Resolvi Posse apud C. G. Fleckeuseb, 1799.
- 1801: Disquisitiones Arithmeticae
- 1809: Theoria Motus Corporum Coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (Theorie der Bewegung der Himmelskörper, die die Sonne in Kegelschnitten umkreisen). Liber Anglicus conversus a C. H. Davis, reimpressus anno 1963 Novi Eboraci: Dover.
- 1812: Disquisitiones Generales Circa Seriem Infinitam
, Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingesis Recentiores. Volumen II. - 1821, 1823 und 1826: Theoria combinationis observationum erroribus minimis obnoxiae, Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingesis Recentiores. Volumina IV, V, VI.
- 1827: Disquisitiones generales circa superficies curvas, Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingesis Recentiores. Volumen VI.
Bibliographia addita [recensere]
- Dunnington, G. Waldo. (2003). Carl Friedrich Gauss: Titan of Science. The Mathematical Association of America. ISBN 0-88385-547-X
- Gauss, Carl Friedrich (1965). Disquisitiones Arithmeticae. tr. Arthur A. Clarke. Yale University Press. ISBN 0-300-09473-6
- Hall, Tord (1970). Carl Friedrich Gauss: A Biography. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0-262-08040-0
- Kehlmann, Daniel (2005). Die Vermessung der Welt. Rowohlt. ISBN 3-498-03528-2
- Sartorius von Waltershausen, Wolfgang (1966). Gauss: A Memorial
- Simmons, J. (1996). The Giant Book of Scientists: The 100 Greatest Minds of All Time. Sydney: The Book Company
- Tent, Margaret (2006). The Prince of Mathematics: Carl Friedrich Gauss. A K Peters. ISBN 1-56881-455-0
Nexus externi [recensere]
| Vide Carolum Fridericum Gauss apud Vicifontem. |
- Biographia apud www.corrosion-doctors.org(Anglice)
- Biographia apud fermatslasttheorem.blogspot.com
- Chronologia apud www.fh-augsburg.de (Latine)
- Gauss et sui liberi apud www.gausschildren.org
- De Gauss, apud www.gauss.info
- "English translation of Waltershausen's 1862 biography," apud books.google.com
- "Gauss: mathematician of the millennium," a Jürgen Schmidhuber, apud www.idsia.ch
- Imago Gaussiana in "10 Deutsche Mark banknote," apud www-personal.umich.edu
- Laudatio apud adsabs.harvard.edu (MNRAS 16(1856):80)
- Carl Friedrich Gauss apud Wikiquote
- Opera omnia apud www-gdz.sub.uni-goettingen.de
- "Carl Friedrich Gauss" in serie A Brief History of Mathematics, apud www.bbc.co.uk (BBC 4)
, Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingesis Recentiores. Volumen II.