Albertus Wendt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Albertus Wendt (natus 27 Octobris 1939) est poeta et scriptor Samoanus, cuius inclutissimum opus, Anglice scriptum, fortasse est Leaves of the Banyan Tree (1979).

Natus est Apiae in Samoa (tunc Samoa Occidentali). Studuit in Ardmore Teacher's College et in Universitate Victoriana Vellingtoniae, ubi gradum Magistri Artium in historia accepit. Anno 1965, Samoam migravit et ibi fuit magister Collegii Samoani. Anno 1974, Vitios ut in Universitate Pacifici Australis in Suva doceat migravit.

Anno 1977 Samoam rediit, ubi Samoanam Universitatis Pacifici Australis situm condidit. Mana, litterariam universitatis magazinam, elaboravit, quo anno 1975 congeriem poematum ex Vitiis, Samoa, Vanuatu, et Insulis Salomonicis edidit. Leaves of the Banyan Tree, sua quarta mythistoria (1979), praemium New Zealand Book Awards anno 1980 abstulit. Primam mox accepit sedem in litteratura Pacifica in Universitate Pacifici Australis in Suva. Anno 1988, factus est professor studiorum Pacificorum in Universitate Aucklandiensi.

Opera litteraria (omnia Anglice scripta)[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]