Ioannes-Petrus Uhl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes-Petrus Uhl anno 2007

Ioannes-Petrus (Theodisce Hans-Peter) Uhl (natus 5 Augusti 1944 Tubingae) vir publicus Theodiscus ac sodalis factionis CSU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam testimonium maturitatis accepit, Uhl duos annos militavit et deinde ab anno 1964 Monachii iurisprudentiae studebat. Primam et secundam probationem accepit et anno 1974 doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 1975 - 1987 in administratione Bavariae aerarii operam dedit. Deinde ad annum 1998 apud urbem Monachium minister publicus fuit. Ab anno 1998 etiam causidicus admissus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Uhl bis uxorem duxit et quattuor liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Uhl, qui ab anno 1970 sodalis factionis CSU, anno 1998 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est. Etiam anno 2013 mandatum populi accepit[1].

Consilia[recensere | fontem recensere]

Uhl pro securitate interna et interrete observanda nitetur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]